Roman numeral 10000 CC DD.svg

Iosephus Broz Tito

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iosephus Broz Tito
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Broz Tito: imago
Iosephus Broz Tito: subscriptio
Nativitas: 7 Maii 1892, 25 Maii 1892; Kumrovec
Obitus: 4 Maii 1980; Aemona
Patria: Regnum Iugoslaviae, Democratic Federal Yugoslavia, Res Publica Socialistica Foederativa Iugoslaviae

Officium

Officium: President of the Federal Executive Council of Yugoslavia, President of Yugoslavia, Secretary General of the Non-Aligned Movement
Munus: Politicus, machinist, statesperson, resistance fighter, Esperantist

Consociatio

Factio: Social Democratic Party of Croatia and Slavonia, League of Communists of Yugoslavia
Religio: atheismus, Lapsed Catholic

Familia

Coniunx: Jovanka Broz, Herta Haas, Pelageya Belousova, Lucija Bauer
Proles: Mišo Broz, Žarko Broz
Familia: Broz

Memoria

Laurae: Order of the People's Liberation, Order of Freedom (Yugoslavia), Order of Victory, Grand Cross of the Legion of Honour, Medal of Victory and Freedom 1945, Order of the Hero of Socialist Labour, Partisan Cross, Jawaharlal Nehru Award for International Understanding, Order of Karl Marx, Order of Karl Marx, Order of Lenin, Order of the October Revolution, Knight Grand Cross of the Order of the Bath, People's Hero of Yugoslavia, Star of People's Friendship, Order of Suvorov, 1st class, Grand Cross of the Order of the Condor of the Andes, Grand Cross of the Order of the Star of Romania, Médaille militaire, Grand Cross of the National Order of Merit, Order of the Nile, Order of the People's Hero, Order of the Cross of Grunwald, 1st class, Honorary doctor of the University of Zagreb, Grand Collar of the Order of Prince Henry, Q21682582, Czechoslovak War Cross 1939–1945, Grand Cross Special Class of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Grand Cordon of the Supreme Order of the Chrysanthemum, Knight Grand Cross with Collar of the Order of Merit of the Italian Republic, Grand Cross special issue of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, special issue, Grand Star of the Decoration for Services to the Republic of Austria, Order of the Yugoslavian Great Star
Sepultura: House of Flowers
Tito anno 1971

Iosephus Broz (Cyrillice Јосип Броз, dictus [jǒsip brôːz], Sono vocis sonus info), vulgo Tito (Тито) appellatus (natus Kumrovec in oppido tunc Austro-Hungarico, nunc in Croatia in regione Crapinensi-Sagoriensi, die 7 Maii 1892; mortuus Aemonae, tunc ad Iugoslaviam pertinenti, nunc capite Sloveniae, die 4 Maii 1980), fuit vir militaris, praesertim tromocrates, inter secundum bellum mundanum, vir publicus, et a die 14 Ianuarii 1953 ad 4 Maii 1980 praeses Iugoslaviae.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Miles exercitus Austro-Hungarici primo bello mundano a Russis captus in carcerem missus est. Rebus novis Russicis magnopere motus, communista factus est. Anno 1918 vel stipendia merere pro Bolsevicis incohabatur. Anno 1920 in Croatiam reversus, ad factionem communisticam erigendam operam dabat. Qua autem factione anno 1921 interdicta, ipse pluries sub vincula missus est. In carcere linguam Esperanticam edidicit quam totam vitam colebat.[1]


Anno 1934 liberatus, Moscuam petivit nomine clandestino Tito, ubi varibus muneribus apud Communisticam Internationalem (Comintern) fungebatur.

Anno 1937 a sodalibus Comintern secretarius generalis sodalium in Iugoslavia degentium nominatus in patriam remissus est labori clandestino faciendo. Semper politicam officalem Comintern fulciebatur hegemoniam Serborum vehementer criticans. Tunc censuit Iugoslaviam unitam esse delendam. Post impetum Germanorum contra Unionem Sovieticam mense Augusto 1941 partum Tito milites in Germanos et Italos insidiantes congregavit. Praesertim in Bosnia insuper greges Serbicos armatos, quibus nomen Četnici, reprimere potuit. Qui monarchiae restaurationem fovebant. Mense Novembri 1942 Consilium contra fascismum populare liberatorium (AVNOJ) condidit cui praefuit; anno 1943 turbae istae in gubernatorium non officiale, Iosepho Broz praeside, mutatae sunt. Inde rem publicam communisticam erigere pergebat, cui interdum et conservatores nonnulli auxilium dabat. Mense Novembri 1945 terra conversa est in Rem publicam foederativam Iugoslavicam Tito duce.

Tito Iugoslaviae praeses[recensere | fontem recensere]

Primo Tito fidelem discipulum dictatoris Stalin sese confessus est. Cum in internis rebus cursum Iugoslaviae proprium facere coepisset gratiam Moscuae statim perdidit. Anno 1948 ruptura officialis facta est inter Albam Graecam et Moscuam; factio Iugoslavica e gremio Comintern quoque pulsa est. Via ad communismum propria ita est; una cum Eduardo Kardelj et Milovan Đilas politicam humaniorem in ideis Caroli Marx positam efficere in animo habuit. Ita operariis licebat ut ipsi administrationem in domibus confectricibus facerent. Ut nationalismus variis in regionibus Iugoslavicis minueretur res politicae generatim magis magisque a capite Belogrado in singularum regionum capita translatae sunt. Constitutiones annis 1953, 1963 et 1974 reformatae hoc bene monstrant. Amicos politicos in terris non communisticis quaerens ducem terrarum neutralium sese fecit.

Politicam Sovieticam saepe criticavit, e.g. anno 1956 quando Hungaria invasa est, anno 1968 quando Bohemoslovacia sub iugum Sovieticum reducta est, anno 1979 quando Russi Afganiam armis ingressi sunt.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Quoad res exteriores et relationem inter communisticum Orientem et liberum Occidentem Tito semper tensiones internationales sese aggravantes tranquillare voluit. Numquam autem locus unicus factionis communisticae Iugoslavicae amissus est, quamvis interdum habenae laxarentur. Etiam criticos semper persequendos esse putabat. Tensiones historicas inter hegemoniam Serbicam et alias nationes Iugoslavicas reformationibus administratoriis mitigabat, quae autem post mortem rursus inflammatae ad bellum civile Iugoslavicum annis 1990 ducebant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Vladimir Dedijer: Tito. Berolini: Ullstein, 1953. [Vita ab ipso mandata]
  • Milovan Đilas: Tito. Eine kritische Biographie. Vindobonae: Fritz Molden, 1980. ISBN 3-217-01158-9
  • Ivan Ivanji: Titos Dolmetscher. Vindobonae: Promedia 2007. ISBN 978-3-85371-272-6.
  • Filip Radulović: Ljubavi Josipa Broza. Belgradi: Grafos, 1990. ISBN 86-7157-096-7
  • Richard West, Tito and the Rise and Fall of Yugoslavia. Londinii: Sinclair Stevenson, 1995. ISBN 1-85619-741-7

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Zlatko Tišljar: Nia trezoro: Josip Broz Tito, tractatio apud Undam Esperantici mensium Augusti et Septembris 2013.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Broz Tito spectant.