Endurantismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Endurantismus (Anglice endurantism) est theoria metaphysica quae ad perseverantiam entium et identitatem attinet. Secundum cosmotheoriam endurantismi res corporeae sunt entia tridimensionalia singularia constantiaque quae totam praesentiam suam in omni puncto exsistentiae suae ostendunt. Quae notio entis singularis semper praesentis perdurantismo et quadridimensionalismo adversa est, qui tenent ens in temporalium partium serie consistere. Endurantismus terminus technicus est, et quidem mutuatus ab Anglico endurantism, quae appellatio ad doctrinam Davidis Lewis philosophi Americani refertur, qui in usus metaphysicos verbum Anglicum endure cum verbo perdure contulit.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lewis 1986: 202.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lewis, David 1986. On the Plurality of Worlds. Oxoniae: Blackwell.
  • McKinnon, N. 2002. The Endurance/Perdurance Distinction. The Australasian Journal of Philosophy 80(3):288–306.
  • Merricks, T. 1999. Persistence, Parts and Presentism. Noûs 33:421–438.
  • Sider, T. 2001. Four-Dimensionalism. Oxoniae: Clarendon Press.
  • Zimmerman, D. 1996. Persistence and Presentism. Philosophical Papers 25:2.