David Kellogg Lewis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

David Kellogg Lewis (Oberlin Ohii 28 Septembris 1941; Princetoniae Novae Caesareae, 14 Octobris 2001) fuit philosophus Americanus. Qui scholas breviter in Universitate Californiensi Angelopolis, et tum in Universitate Princetoniensi ab 1970 usque ad mortem, habuit. Se cum Australia arte consociare solebat, cuius exercitatores philosophiae paene quotannis plus quam triginta annos visitabat. Commentarios edidit de philosophia linguae, philosophia mentis, metaphysica, epistemologia, philosophia analytica et logica philosophica. Fortasse suo realismo modali insignissime innotuit, qui asserit (1) mundos qui fieri possunt exsistere, (2) omnem mundum qui fieri potest entitatem non solum cogitatione esse, (3) ullum mundum qui fieri potest ab ullo mundo alio qui fieri potest per causam et continuum spatio-temporale secretum esse, ac (4) nostrum mundum inter mundos qui fieri possunt esse. Repente et de improviso mortuus est ob implicationes diabetis melliti die 14 Octobris 2001.[1]

Libri[recensere | fontem recensere]

  • 1969. Convention: A Philosophical Study. Harvard University Press.
  • 1973. Counterfactuals. Harvard University Press. Reimpressio retractata Blackwell, 1986.
  • 1974. Semantic Analysis: Essays Dedicated to Stig Kanger on His Fiftieth Birthday. Reidel.
  • 1986. On the Plurality of Worlds. Blackwell.
  • 1991. Parts of Classes. Blackwell.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "David Kellogg Lewis". New York Times. 20 Octobris 2001 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]