Latinitas bona

Ecclesia mercatorum (Erfordia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia cui anteposita est statua Lutheri
Altaris privilegiati visio
Suggestum sanctum affabre confectum
Lavacrum
Epitaphium anni 1463
Bene videntur ambae turres, quod unicum est in ecclesiis in Erfordiae centro sitis

Ecclesia Sanctorum Gregorii et Bonifatii quae vocatur saepius Ecclesia mercatorum (Theodisce: Kaufmannskirche) ecclesia quaedam protestantica media in urbe Erfordiae est, in platea centrali Anger.

Historia[recensere | fontem recensere]

Initia huius ecclesiae, cui transversa navis abest, inter scientos disputata sunt. Forsitan negotiatores e Frisia orientes eam saeculo VIII iam condiderunt. Sed exploratores moderniores de tam longa historia valde dubitant. Agitur de unica parochiali ecclesia media in urbe, cui duae sunt turres. Constructio hodierna post incendium anni 1291 erecta est genere Gothico (usque ad annum 1368). Supellectiles generis Renati exeuntis ab annis inter 1584 et 1625 sunt.

  • Iam anno 1522 reformator Martinus Lutherus hic praedicavit, de quo crux memorialis in parietibus externis testimoninum dat.
  • Tempore Belli triginta annorum ecclesia Suecicorum militum erat.
  • Ioannes Ambrosius Bach pater Ioannis Sebastiani hic baptizatus uxorem in matrimonium duxit ibidem.
  • Prolis Bachianae infantes 73 baptizati sunt hic, coniuges 19 matrimonium inierunt, consanguinei 60 in coemeterio prisco sepeliti sunt.
  • Annis ab 1855 ad 1865 in ecclesia restauranda matronea lateralia addita sunt.
  • Anno 1944 ecclesia aeronavibus pyrobolariis petita est, ut renovationes usque ad annum 1952 duraturas fieri oporteret. Altare in antiqua pulchritudine confectum est anno 1955, porro ambo annis inter 1987 et 1992, turris meridiana anno 1994, turris septemtrionalis anno 2001.
  • Anno 1965 domus parochialis valore architectonico maximo generis Baroci barbare demolita est commeatus autoraedarii causa, cum scienti multi ad eam salvandam admonuissent.
  • Anno 1989 conventus diversi facti sunt, qui ad finem Rei publicae sic dictae democraticae Germanicae conferebant.

Consilia multa sunt, ut ecclesia spectaculis variis pateat: extra usum liturgicum etiam culturalia et socialia in hoc situ fiant. Ecce, nonnulli matronea subselliaque auferenda putant et volunt insuper aedes vitreas modernas versus plateam Anger spectantes construi.

Supellectiles[recensere | fontem recensere]

Altare privilegiatum[recensere | fontem recensere]

Altare magnum originale anno 1594 eversum est, cum arcus in terram caderent.

Polyptychon est cum scrinio medio, alis haud removibilibus ad latera et artificio in predella. In centro videris Cenam ultimam duabus columnis et alis lateralibus marginatam. In laeva ala in parte inferiore videtur Annuntiatio et supra Nativitas DNIC. A dextero latere videris infra Circumcisionem Christi et supra eius baptisma. Ambae alae laterales marginalibus picturis evangelistarum inclusae sunt. Pars superior monstrat in centro cruciatum Iesum, qui ad laevam manum Resurrectione et ad dexteram Ascensione marginatur. Insuper ad laevam manum Iudicium supremum videris et ad dexteram damnationem aeternam. In parte suprema finaliter sedet Iesus Christus iudicaturus in caeli arcu una cum Moyse, Ioanne et angelorum capitibus. Superiora habent quattuor angelos stantes cum tormentis. In predella scripserunt linguis Latina, Aramaica, Hebraica et Graeca "Hoc est corpus meum, haec est sanguis mea", verba in Coena Domnini prolata.

Suggestum sacrum[recensere | fontem recensere]

Fratres Friedemann anno 1598 ambonem quoque fecerunt. Altitudinis 7 metrorum est et invenitur in pilastro merdionali arcus triumphalis in choro. Pulpitum ad latus septentrionale non ante saeculum XIX in aedificium venit.

Ambo praesentat in imaginibus doctrinam protestanticam. Adam et Eva in pede symbolice omnes homines orbis terrarum praestant. Illi ab Abraham benedicuntur, cuius benedictio etiam super Isaac, Iacob et Isaiam datur. Illi tres super Abraham sunt. Sub corbe ambonis sunt David cum psalterio, Maria cum Iesu et maiores DNIC. In corbe directo Iesus dolorosus. Ibi stat etiam Ioannes Baptista. In suggesti baldachini parte exteriori sunt apostoli Iuda proditore excluso, insuper Ambrosius Mediolanensis, Sancti Augustinus, Hieronymus, Gregorius Magnus; in interioribus symbola sanctae et individuae Trinitatis sunt.

In scalis ad suggestum sacrum conducentibus in operibus caelatis sex symbolum fidei redditur, incipiens a mundi creatione. Admirari potest etiam Cena ultima et dies irae iudicialis. In ianua suggesti duo alia opera caelata sunt: de latronibus ovile clam intrantibus et gregibus agnorum reductis. Inscriptio lingua Latina pronuntiat: "Ego sum ostium ovium." Ianua symbolice Salvatorem Iesum Christum indicat: praedicatorem ad contionem venire non posse, antequam ianua pansa sit.

Baptisterium[recensere | fontem recensere]

Secundum notam chronicalem anonymi cuiusdam lavacrum tempore paschali anni 1608 in choro fuit. Sablone arenaceo est altitudinis 1,07 metrorum, largitudinis 55 centimetrorum. Eius pedes septiformes monstrant prophetas Veteris Testamenti adventum Christi personantes. Pelvis supremus marginatur angelibus iuvenibus alatis cum tormentis. Ili significent Novum Testamtentum. Quoniam in saeculis antiquioribus catechumeni baptizandi in profundam aquam mergebantur, lavacrum profunditatis magnae est. Hodie in ipso lavacro tabula est, cum ritus baptismalis mutatus sit.

Organum tubulatum[recensere | fontem recensere]

Primum organum fecit anno 1511 Barthel Herings, quod anno 1686 removerunt pro novo instrumento ab Christophoro Junge fabricato. Anno 1911 instrumentum restaurari iussit Vilhelmus Rühlmann. Anno 1957 firma Schuster & Sohn hodiernum organum confecerunt. Invenitur in pariete occidentali et est 8 metrorum in altum et 9 metrorum in largum.

Imagines[recensere | fontem recensere]

In navis longae pariete septentrionali, sub matroneo organi tubulati, duae imagines pictae sunt artificis Erfordiensis Christiani Richter. Praefectum Suecicum Casparum Ermes (+ 1648) demonstrat una, cum in altera eius uxor Anna (+ 1654) cum duobus infantibus mortuis depincta sit. Ambabus altitudo 1,60 metrorum et largituto 1,05 metrorum est. In imaginis Ermes fundo visibile est panorama urbis Erfordiae anni 1650. Imago cum uxore infantibusque eius annos 5 antea facta erat. In nave laterali meridiana, a pariete septentrionali alia pictura pendet (2,32 x 1,17 m), anno 1170 creata. Videris magistrum Nicolaum Stenger qui circa annum 1680 obiit. Iste homo diu parochus in situ erat et professor universitarius. In fundo imaginis ecclesiae visio antiquissima authentica est.

Epitaphia[recensere | fontem recensere]

Chori muris epitaphia plura sunt. Arcuum ruina anno 1594 verisimiliter epitaphia antiquiora quaepiam delevit. Remanserunt epitaphia Ioannis Ziegler (1584), Volfgangi de Tettau (1585) et familiae domni Sigismundi von der Sachsen (1592). Epitaphia post ruinas confecta ex officina fratrum Friedemann orta sunt. Ubicumque in tota ecclesia diversae tabulae sepulcrales sunt et cipporum partes quae omnia usque ad saeculum XVII creata esse dicuntur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ernst Haetge: Die Kunstdenkmale der Provinz Sachsen. Die Stadt Erfurt. Kaufmannskirche Band 2, Teil 2. August Hopfer Verlag, Burg 1932.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesia mercatorum (Erfordia) spectant.