Coordinata: 38°55′34″N 77°02′10″W / 38.926°N 77.0361°W / 38.926; -77.0361

Ecclesia Omnium Animarum Unitariana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia Omnium Animarum Unitariana Vasingtoniae in Districtu Columbiae.

Ecclesia Omnium Animarum Unitariana (Anglice All Souls Church, Unitarian) est ecclesia Unitariana Universalistica ad 1500 Viam Harvardianam Boreoccidentalem, iuxta compitum Viae 16 Vasingtoniae sita, circa regionem ubi Mt. Pleasant, Columbia Heights, et Adams Morgan, vici urbani, confluunt. Designatio aedificii hodierni, anno 1924 confecti, in designatione St. Martin's-in-the-Fields Londonii condita est. Ecclesia, sodalis Societatis Universalisticae Unitarianae congregationum, dicit suam theologiam ex traditione Christiana liberali in "pluralismum divitem" crevisse.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Omnium Animarum anno 1821 nomine First Unitarian Church of Washington ('Prima Ecclesia Unitariana Vasingtoniensis') condita est; inter conditores fuerunt Praeses Ioannes Quintius Adams, Vice Praeses Ioannes C. Calhoun, et architectus Carolus Bulfinch (qui primum aedificium ecclesiasticum, ad vias sextam et D Boreoccidentales, et maiori gloriae Capitolium Civitatum Foederatarum designavit). Campana ecclesiae, anno 1822 a Iosepho Revere, filio Pauli fusa, empta est pecunia Praesidis Iacobi Monroe et aliis empta, primum fuit publica urbis campana.[1]

Primum aedificium, a Carolo Bulfinch designatum, ad compitum viarum sextae et D Boreoccidentalium situm. Xystus Pennsylvaniensis priorem partem transit.
Prior locus Ecclesiae Omnium Animarum in media urbe Vasingtoniae in Districtu Columbiae, circa 1916.

Ecclesia opiniones religiosas liberales et res iustitiae socialis diutine promovet. Primo dimidio saeculi undevicensimi, certamine contra servitutem innotuit, et inter priores ministros Gulielmum Henricum Channing, prominentem abolitionistam, numerat. Campana Revereana statum campanae urbanae amisit postquam congregation eam ad mortem Ioannis Brown commemorandam tractavit; postquam campana abolitionis saepe appellabatur.

Anno 1877 congregatio suum nomen in Ecclesiam Omnium Animarum (All Souls Church) mutavit, memoria tenens verba Gulielmi Ellery Channing, conditoris Universalismi Unitariani et patrui Gulielmi Henrici Channing: "Sodalis sum vivae omnium animarum familiae."[2]

Inter sodales ecclesiae fuerunt Gulielmus Howard Taft, Praeses Civitatum Foederatarum et Iudex Maximus Civitatum Foederatarum; Wiley B. Rutledge, Iudex Consociatus Civitatum Foederatarum; Hilda Mason, civilitatis perita; Marion Barry, sedecim annos praefectus urbis; Denyce Graves, mediosupranus; et Ysaye Maria Barnwell, sodalis gregis Sweet Honey in the Rock.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. All Souls Church, Unitarian, Washington, D.C., History
  2. Anglice: "I am a member of the living family of all souls."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Omnium Animarum Unitarianam spectant.