Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ecclesia Cathedralis Basilii Beati Moscuensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia cathedralis Basilii Beati

Ecclesia cathedralis Praesidii Sanctae Dei Genetricis ad fossam[1], vulgo Ecclesia cathedralis Basilii Beati[2] et simpliciter Basilius Beatus[3], in fine meridiano Areae Rubrae Moscuae sita est, et inter insignia Moscuae numeratur. Praesidio Sanctae Dei Genetricis templum consecratum est, et novem partes minores habet, quarum minima Basilio Beato dedicata est, sed fama sancti tanta erat, ut vix non semper ecclesia eius nomine appellaretur. Fossa, quae in nomine ecclesiae pleno memoratur, est Fossa Aloisii[4], quae sub muro Cremlini perducta Moscuam et Neglinkam flumina coniunxerat et anno 1814 obruta est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1552 ecclesia sanctae Trinitatis aedificata est, quia exercitus Russici Tataros (accuratius: Chanatum Casanum) vicerant. Iam tribus annis post haec ecclesia lignea demolita est. Loco eius iussu Tzari Ioannis IV ecclesia cathedralis hodierna constructa est.

Sunt fontes, qui unicum architectum nomine Postnik Iakovlev (Russice: Постник Яковлев) nominent; alii adiutorem nomine Barma (Russice: Барма) cognoscunt.

Architectura[recensere | fontem recensere]

Ecclesia cathedralis Basilii Beati ab occidente visa (a sinistra Area Rubra, a dextra flumen Moscua, a tergo moenia Cremlini).

Cathedrali sunt novem cupolae principales, specie ac colore inter se differentes. Ipsa cathedralis lateribus rubris exstructa neque colore inducta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel Ecclesia cathedralis Mariae Protrectricis ac Deprecatricis ad fossam, Russice: Собор Покрова Пресвятой Богородицы, что на Рву.
  2. Russice Собор Василия Блаженного.
  3. Russice Василий Блаженный.
  4. Russice Алевизов ров.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam cathedralem Basilii spectant.