Durio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Durio
Fructus Durio kutejensis, vulgo durian merah appellati
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Malvales
Familia: Malvaceae
Subfamilia: Helicteroideae
Tribus: Durioneae
Genus: Durio
Adans.
Species typica
Durio zibethinus
Rumph. ex Murray
Species

30 species agnotae

Habitationes D. zibethini
     Habitatio nativa D. zibethini[1]     Habitatio exotica D. zibethini[2]
Synonyma

Lahia Hassk.[3]

Durio, sive durianum[4] (a Malayano duri 'spina') est genus arborum familiae Malvacearum, cui triginta sunt species, quarum saltem novem fructus esculentos ferunt. Hi in locis suis venduntur; Durio zibethinus est sola species quae in mercatu emi potest.

Ipsum pomum, "rex fructuum" in Asia austro-orientali appellatum, magnitudine, odore gravi, folliculoque spinis cooperto distinguitur. Ad magnitudinem 30 cm et diametron 15 cm crescere potest, et plerumque pondo inter 1 et 3 kg pendit. Secundum speciem forma est rotunda vel oblonga, color folliculi viridis vel fulvus, color carnis gilvus vel ruber.

Caro proprium odorem emittit, gravem et penetralem, etiam cum folliculus intactus est, quem alii dulcem ducent, alii taetrum, et cum odore ceparum putridarum, resina terebinthina, caenoque cloacarum comparant. Propter odorem cunctantem fructus saepe in deversoriis et in vectura publica Asiae austro-orientalis prohibetur.

Durio, indigena Asiae austro-orientalis, Europaeis fere sescentos annos notus est. Alfredus Russel Wallace, biologus Britannicus, carnem "pingui placentae ex ovis factae, amygdalis conditae" comparavit. Caro, quae variis maturitatis gradis edi potest, in variis epulis salsis et dulcibus adhibetur. Semina cocta quoque edi possunt.

Sunt plures centum durionis varietatum cultivatarum, ex quibus in foro aliae magni pretii, aliae minoris sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Europaei primum saeculo XV fructum cognoverunt. Nicolaus de Comitibus mercator Venetus, in relatione a Poggio Bracciolino scripta, haec dixit: "Fructum viridem habent nomine durianum, magnitudine cucumeris, in quo sunt quinque veluti malarancia oblonga, varii saporis, instar butyri coagulati."[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Durio zibethinus apud World Agroforestry
  2. A traveler´s guide to Durian Season apud Year of the Durian
  3. GRIN
  4. 4.0 4.1 Henry Yule et A. C. Burnell. Hobson-Jobson: The Definitive Glossary of British India, ed. Kate Teltscher (Oxoniae: 2013), p. 216.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Eruditio recentior

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • USDA Plants Database