Usor:MARCVS

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Si dignus sum, qui sacro Latinistae nomine orner, in sole atque in pulvere Latinista factus sum.


"FREMANT OMNES LICET, DICAM QUOD SENTIO"


Quae Latinitas sit Moderna*[1]

Post imperii Romani interitum amplius millenarium, immo circiter mille trecentos annos - vel etiam diutius - sermonis Latini usus aliquibus in regionibus, aliquibus in scientiarum provinciis et disciplinis conservabatur. Tantum igitur per spatium Latinitas nequaquam mortua erat (ne nunc quidem, mea sententia, mortua est - aliquot enim adhuc homines Latine scribunt loquunturque), quamquam a nullis nisi doctis et eruditis plerumque adhibebatur. At haud ullius gentis propria erat lingua Latina: nemo Latinitatem una cum lacte materno bibebat. Latinitatis radices, fundamenta, fontes, quamvis homines Latine loquerentur et scriberent, semper in libris et litteris reperiebantur. Quibus de causis, etsi novis additis vocabulis et veterum vocum sensibus hinc illinc auctis ad res et cogitationes semper accommodabatur novas hominibusque antiquis inauditas, multo tamen minus mutabatur quam linguae vernaculae. Ut generatim et universe dicamus, vel exeunte medio aevo (quod vocatur) linguae Latinae structura et proprietates haud ita multum ab Latinitate antiqua distabant. At hoc aliqua tantum ex parte verum est. Nam exeunte medio aevo, id est saeculo quarto decimo et ineunte quinto decimo, ad singulas disciplinas academicas tantopere accommodabatur lingua Latina ut sermones theologorum, legistarum, modistarum (qui tunc vocabantur) seu dialecticorum proprii a proprietatibus Latinitatis pristinis declinare coeperint. Periculum erat ne sermo Latinus in tot Latinitates evaderet, quot tum erant disciplinae academicae. Humanistae, quorum secta et persuasio primum in Italia iisdem illis annis exorta est, hoc periculum luce clarius perspexerunt. Partim ob hanc causam partim ob alias causas, sedulo et impigre suos aequales hortabantur ut ad auctorum classicorum sermonem, ad Latinitatis 'aureae' et 'argenteae' structuram, syntaxin, elegantiam revocaretur Latinitas moderna[2]. Latinitas illa, quae 'humanistica' aliquando vocatur, tandem plerisque in Europae regionibus vicit, superavit, in usum communem pervenit, quamquam vestigia Latinitatis mediaevalis hic illic diu permanserunt.

Plerique nostrum sententiam illam a quibusdam scientiae rerum mediaevalium professoribus decantatam et legimus et audivimus, videlicet Latinitati medaevali vere vivae, utpote mobili, mutabili, rerum novarum capaci, humanistas illos exitio fuisse, quippe qui conati essent omnem sermonem Latinum ad exemplaria ‘classica’ et mortua revocare. Re autem vera tantum afuit ut humanistae Latinitati exitio fuerint, ut paene exploratum habere possimus propter ipsa humanistarum studia linguam Latinam multo diutius viguisse. Huius rei documenta cum multis e fontibus elucent, tum praecipue in libro inveniuntur optimo, quem his novissimis annis composuit Iosephus IJsewijn, professor Lovanienis[3]

Paucissimi 'Ciceroniani', qui tunc vocabantur, et extremarum partium sectatores, omnem sermonem Latinum dictis et locutionibus Ciceronis et eius aequalium circumscribere cupiebant. At plerique scriptores qui aut Renascentia aut saeculis etiam recentioribus florebant, ut maximi Ciceronem, maximi Caesarem aestimabant permultaque ex his duobus sibi desumebant, ita tamen aliis ex auctoribus antiquis, vel iis qui Re Publica Romana vigente floruerant, vel iis qui sub imperatoribus vixerant, elementa dicendi et scribendi sunt mutuati[4]. Neque umquam, si res antiquis hominibus inauditas tractandi necessitas inciderat, a vocibus posterioris Latinitatis adhibendis aut prorsus novis fingendis abhorrebant. Eiusmodi scriptores Neolatini, id quod eorum opera legentibus facile elucebit, Latinitate integra, perspicua, Latinitatis antiquae proprietatibus fere semper congrua utebantur. Quorum tamen unusquisque suum et proprium scribendi genus quodammodo adhibebat, neque quemvis unum ex antiquis ad unguem (quod dicitur) imitabatur[5]. Ex hoc Latinitatis humanisticae usu communi nonnulla commoda sunt exorta. Omnes eloquentiae candidati normas Latini sermonis, quippe quae semper Latinitatis aureae vel argenteae grammatica niterentur, haud magno negotio discere et agnoscere poterant. Exceptis quibusdam disputatiunculis, quae ineunte aetate humanistica inter 'Ciceronianos' et 'Apuleianos' et alios extremarum partium sectatores exardescebant, consensus quidam inter Latine loquentes et scribentes plus minusve exstitit, qualem consensum linguae Latinae auctores mediaevales numquam noverant[6]. Quem ob consensum, quamvis linguae vernaculae etiam ad disciplinas academicas tractandas magis magisque usurparentur, linguae Latinae usus communis diu, id est post medium aevum exactum nonnulla saecula, perstabat permanebatque.

His scilicet tribus saeculis novissimis linguae Latinae usus, etsi haud umquam prorsus est exstinctus, valde tamen decrevit. Quibusdam in regionibus, verbi gratia in Italia, vel ineunte saeculo sexto decimo eruditi homines a more Latine loquendi et scribendi desciscere coeperunt, linguaque vernacula, praesertim sermo Tuscus, in linguae Latinae locum magis magisque apud eos substituebatur. Aliis in regionibus, verbi gratia in Scandanavia, in Batavia (sive Nederlandia, quae nunc vocatur), multo serius, multo posterius, hoc est usque in saeculum duodevicesimum, etiam in undevicesimum, Latine loqui et scribere pergebant docti et eruditi homines. Linguae Latinae usus alicubi cito, alicubi tarde demuniti ratio est a multis rebus, sed nequaquam ab humanistis reposcenda (quorum ope et opera, ut diximus, integrae Latinitatis normae sunt stabilitae)[7].

Itaque nos, quicumque nostra aetate Latine loqui scribereve cupimus, aliquid utile ex Latinitatis recentioris historia discere possumus: ipsos humanistas et alios vel posteriores scriptores specimen Latinitatis modernae, quae non solum ad commercia academica, verum ad cottidiana et familiaria etiam habilis esset, nobis tradidisse. Sed initium ac fundamentum omnis posterioris eloquentiae semper fuit syntaxis, qua usi sunt Latinitatis 'aureae' et 'argenteae' auctores, id quod ipsi auctores Latinitatis modernae agnoverunt.

Idcirco, quod ad syntaxin attinet, Ciceronem, Senecam, Erasmum, Copernicum quam Thomam Aquinatem, Guillelmum Occam, alios eorum similes semper imitari malim. Si de his normis sermonis conservandis omnes consenserint, alii alios Latine loquentes quacumque gente oriundos quam facillime intellegent. His de causis, si quis unquam de nova quadam Latine loquentium re publica sive civitate condenda somniaverit, ego certe tali proposito repugnem resistamque. Nam lingua Latina si ullius gentis civitatisque tandem propria fuerit, in rem prorsus aliam mutetur sermonis communis utilitatem amissura.

Nec vero fieri potest ut Latinitatis modernae syntaxis et locutiones, praesertim Latine loquentium et familiariter confabulantium, a Cicerone et Caesare solis expetantur -- quamquam fere omnia sermonis praecepta quae legimus nonnullis in enchiridiis, quibus traduntur Latine scribendi exercitia, sermonis Ciceroniani Caesarianive proprietatibus circumscripta sunt. Quod si sermonem nostrum finibus tam angustis semper constrinxerimus, nec omnia cogitata nostra facile Latineque exprimere, nec expedite familiariterve unquam loqui valebimus. Permulti solutae orationis auctores (iique Romani et antiqui), quales sunt Seneca, Quintus Curtius, Plinius Iunior, Quintilianus, alii multi, etiam poetae (nam eleganter sed familiariter loquentibus dicta poetica nonnumquam conveniunt), praesertim Horatius et Ovidius, locutiones verborumque constructiones elegantes, pressas, habiles nobis praebent, quae nec apud Ciceronem nec apud Caesarem leguntur. At his locutionibus haud facile carebimus (quippe quibus sermonis ubertas, facilitas, volubilitas permultum augeatur), si copiam quandam locutionum et constructionum in promptu habere voluerimus quibus quamlibet rem, quamlibet distinctionem apte, eleganter, expedite exprimamus. Ne multa - quod ad syntaxin, ad verborum constructiones, ad locutiones usitatas attinet, tota Latinitas et 'aurea' et 'argentea' est fons noster. Paucula quaedam exempla consideremus.

1. Apud Ciceronem temporis futuri participium non plus quam semel ita usurpatur ut propositum, sive animi intentionem, significet.

"P. Servilius adest de te sententiam laturus..."(Cic. In Verr. 1.56)

Quem dicendi modum quia plerumque evitat Cicero, ideo suadetur tironibus in nonnullis Latine scribendi enchiridiis ne unquam eiusmodi constructionem adhibeant[8]. Nolumus autem huic praecepto obtemperare. Nam apud Livium, scriptorem dignissimum quem imitemur, hunc dicendi modum persaepe videmus, et inde a Livio talis constructio ab optimo quoque scriptore frequentatur[9]. Compererunt enim poetae et prosae orationis auctores (quales sunt Livius, Seneca, Plinius) temporis futuri participia permultum ad sermonis brevitatem, elegantiam, facilitatem conferre. Participia enim nonnumquam commodiora sunt quam membra, et terminationibus praedita sunt -- quae sunt utiles!

II. Apud poetas, apud Livium, apud Senecam, apud multos solutae orationis auctores -- nec autem apud Ciceronem -- 'inter' praepositio ita cum gerundiis iungitur ut temporis spatium vel intervallum subaudiatur, velut: 'inter loquendum', 'inter cenandum', ‘inter natandum'[10]. Quae locutiones fere poni possunt pro enuntiatis temporalibus, qualia sunt 'dum loquuntur', 'dum cenant', 'dum natant' (nec ita multum a Ciceronis usu discrepant, apud quem aliquando inveniuntur locutiones, qualis est 'inter cenam'). Itaque nos Latine loquentes gerundium hoc modo usurpare hic illic possumus, idque iure ac merito auctorumque optimorum auctoritate freti. Ad sermonem enim expeditum et habilem talia gerundia aliquando perutilia esse inveniemus.

III. Voces 'quippe', 'utpote' cum pronominibus relativis apud Ciceronem coniunguntur, sensu causali praeditae. At apud Horatium, Nepotem, Sallustium, Livium, alios etiam qui aetate 'argentea' florebant, relativum aliquando omittitur, et cum ipsis participiis et adiectivis, brevitatis (ut putamus) pressiorisque elegantiae causa, iunguntur eaedem particulae[11] -- velut:

“...puerulo me, utpote non amplius novem annos nato..." (Nep. Hann. 2.3)

Nihil igitur impediri debemus quin nos quoque hoc modo aliquando loquamur.

Plures eiusmodi locutiones recensere nihil opus est, quamvis alia exempla facillime proferri possint. At nolumus quemquam (quaesumus) ob haec dicta putare auctores esse nos, ut omnia e quolibet scriptore antiquo promiscue mutuentur qui Latinitatem adhibere velint modernam. Sermonem perspicuum facileque intellegibilem expetimus. Verbi gratia, quaedam locutiones poeticae fortasse sunt nobis evitandae, e quibus obscuritas aliquando exoriri possit (qualis est accusativus qui ita Graeco modo a poetis hic illic adhibetur ut ad sensum ablativi quam proxime accedat), nec imitari Trimalchionis sermonem cupimus, qui apud Petronium repraesentatur. Praeoptandae procul dubio sunt constructiones et locutiones usitatae sermonisque integri propriae.

Syntaxi ergo antiqua nobis opus est, ut Latinitas nostra sit stabilis omnibusque intellegibilis. At nobis etiam necesse in primis est sermonem adhibere novitatis capacem. Quamvis igitur syntaxis eadem permaneat, vocabula tamen nobis vel recentissima nonnumquam usurpanda vel prorsus nova (etsi perraro) sunt fingenda. Nisi hoc aliquando fecerimus, Latinitas viva ad lusum quendam redigetur, vel ad exercitia quaedam, quae sint in conclavibus tantum scholasticis utilia, ubi possint Latine loquentes omne argumentum modernum evitare, Romanosque sese antiquos esse fingere, linguaque sese oblectare vere mortua. Nequaquam negamus Latine loquendi exercitia in scholis utilia esse -- immo suademus ut crebrius in ludis et studiorum universitatibus usurpentur -- sed loquelam Latinam aliquanto latius patere posse credimus, quippe cuius ope commercia iucunda cum aliis, praesertim cum alienigenis, qui quidem et ipsi Latine sciant, frequentare queamus.

Nisi novorum vocabulorum semper capax fuisset Latinitas, Romano imperio numquam supervixisset lingua Romana. Ciceroni quidem ipsi sermonis novandi et ampliandi primas dare possumus, utpote a quo vocabula (praesertim philosophica) linguae Latinae sint addita multa[12].

Quando conveniunt vocabula recentia et nova? Res scilicet multiplex et involuta, quae haud semper legibus praeceptisque contineatur, cuius sensus et intellectus ex sermonibus nostris, e lectione assidua nobis quodammodo innascatur oporteat. Attamen haec praecepta, eaque generalia, fortasse ab omnibus probabuntur.

Si nobis fuerint exprimendae res notionesve hominibus Romanis inauditae, quarum similes nusquam apud auctores Romanos aut mediaevales aut renascentiales describantur, ad voces recentes aut prorsus novas confugere debemus. Nolumus circumitionibus verborum involutis et inhabilibus immorari, id quod quidam Latine scribentes faciunt, qui omnia vel recentissima et antiquis temporibus absona Ciceronianis tantum vocibus describere cupiant: qualem dicendi modum evitare volumus, ne impediamur quominus expedite dicamus et ab auditoribus intellegamur.

At quibus vocabulis novis utemur? Idonea plerumque sunt in promptu. Nam aut a Latinistis Vaticanis aut a Latinitatis vivae fautoribus nova vocabula Latina sunt hoc ipso saeculo vicesimo excogitata permulta. Fit autem interdum ut sua quisque Latinitatis vivae fautor nova proponat vocabula, propositaque tueatur vel pertinacissime. Idcirco accidit nonnumquam ut multa et inter se valde discrepantia vocabula exstent, quibus eadem res significetur. Synonymia (ut Martiani Capellae vocabulo utar) non est res mala neque funesta, dummodo ne verborum copia in confusionem quandam exeat et discordiam. Itaque caute nonnumquam eligendum est (et sperandum fore ut consensus aliquando exstet maior). Exstant lexica quibus talium vocabulorum (id est recentium et novissimorum) magna continetur copia. Denique, si nihil idoneum his lexicis traditum est, aliquando, id quod supra diximus, vocabula nostra fingamus oportet -- qualia scilicet a quam plurimis intellegantur.

Ad horas, verbi gratia, unius cuiusque diei computandas, nominandas, noscendas necesse nobis est vocibus aliquando uti novis. Nos enim omnino aliter atque Romani antiqui solemus tempora computare. Non iam noctes nostras in vigilias dividimus. Non iam solariis nitimur. Carebant horologiis mechanicis Romani antiqui - ne quid dicam de electronicis. Nesciebant horas suas in minutas et secundas dispertire[13].

Calendarium illud Romanum pridem obsolevit. Menses nostros Nonis et Idibus non iam metimur. Si tali modo nostra aetate loqui conati simus, necesse nonnumquam sit audientibus cunctari, cogitare, computare, ut tempus Romano more descriptum etiam secundum nostram rationem intellegant (ne quid dicam de eo quod annus Romanus paucioribus continebatur diebus quam annus noster!). Nolumus enim quodam antiquitatis imitandae studio id tantum efficere ut sermo noster impediatur vitaeque nostrae exprimendae inhabilis reddatur. Quod si, verbi gratia, "die mensis lulii vicesimo tertio" dixerimus, a grammatica Latina nullatenus desciscemus, nostramque temporis computandi rationem exactissime exprimemus. Praeterea tales locutiones iam aliquot saecula sunt apud Latine scribentes loquentesque usitatae[14].

Nos etiam de numeris loquentes rationem Latinitatis recentioris aliquando habere oportet. Latinitatis modernae auctores iisdem scilicet vocabulis Latinis ad numeros exprimendos utuntur, quibus Romani antiqui. Insuper necesse est adverbia numeralia numerosque distributivos haud aliter adhibeamus atque Romani, si loquimur Latine. At qui Latine his recentioribus saeculis scripserunt voces quasdam finxerunt, quibus numeros maximos commodius indicarent. Quae voces in primis sunt idoneae, quae a nobis usurpentur. Nam tales numeros aut aegre aut nequaquam exprimere potuerunt Romani. ‘Milio -onis', verbi causa, nomen generis ancipitis primum a scriptoribus mediaevalibus usurpatum esse videtur[15], quod nomen procul dubio multo commodius est quam locutio Romana - videlicet 'decies centena milia': quam summam si multiplicamus, vocabula etiam multiplicantur. Nam quid dicam de locutionibus, qualis est 'decies milies centena milia' ?!! Itaque mathematici recentiores (quorum non pauci usque in saeculum undevicesimum Latine scribebant) aliud nomen excogitaverunt, quod est 'billio - onis'[16]. Ex Latinitate erudita (sive 'academica') tales voces in linguas vernaculas devenerunt. Nihil ergo obstare debet, quin nos Latine sermocinantes has voces commodiores assensuque Latine scribentium iam aliquot saecula comprobatas adhibeamus.

Fortasse haud abs re erit quaedam de notis numeralibus, id est de rationibus numeros scribendi, hic subiungere. Scriptores Latini notas numerales Arabicas temporibus mediaevalibus usurpare coeperunt, utpote quas ad fere omnem quantitatem exprimendam multo commodiores aptioresque esse quam Romanas comperirent. Litterulas superscriptas nonnumquam addebant quibus casus significaretur: verbi gratia, notis numeralibus quae sunt 1201° idem significatur quod verbis "millesimo ducentesimo primo", notis numeralibus quae sunt 1201m idem significatur quod verbis "millesimum ducentesimum primum", e. q. s. Quamquam quidam humanistae notas Romanas in usum communem revocare conati sunt, eorum inceptum haud omnino successit. Nam inde a Renascentia mos apud Latine scribentes invaluit ut notae numerales Romanae cum in librorum et capitulorum titulis, tum etiam in monumentis et inscriptionibus usurparentur -- hoc est, ut ad usum sollemniorem servarentur -- ceteroquin in libris et scriptis Latinis adhiberentur secundum morem mediaevalem notae Arabicae[17].

Restat ut paucula de pronuntiatu dicam. Multis in regionibus -- praesertim quas incolunt Anglice loquentes -- pronuntiatus 'restitutus' (qui vocatur) iam est institutus et usu receptus. Non pauci Latinitatis vivae praeceptores, qui nunc in Europa docent, semper efflagitant ut omnes hoc pronuntiatu restituto utantur. Et fortasse sperandum est omnes eodem pronuntiatu tandem aliquando usuros esse. Attamen nationes aliae aliter adhuc voces Latinas enuntiare solent. Viget etiam nunc apud multos homines pronuntiatus 'ecclesiasticus' -- videlicet in ecclesia Romana et catholica mos enuntiandi usitatus (qui est re vera mos enuntiandi Italicus)[18]. Equidem ego more enuntiandi 'restituto' uti soleo (quippe quem primum in scholis didicerim), sed haud semper bene: nam, verbi gratia, quodam linguae sive gutturis defectu, litteras illas 'ng' more 'restituto' numquam enuntiare potui, nec possum. At ne illo adiectivo, quod est 'restitutus', ita decipiamur ut credamus omnes auctores classicos voces Latinas eo modo pronuntiasse. Concedamus forsitan Ciceronem urbisque Romae incolas, qui Ciceronis aequales fuerint, tali modo plus minusve locutos. At quid de provincialibus? Quid de illis qui alias Italiae regiones habitabant? Quid de Romanis qui post Ciceronis aetatem vixerunt? An eodem modo voces Latinas pronuntiaverunt Seneca, Tacitus, Augustinus? Exploratum quidem habere possumus apud Romanos antiquos varietates fuisse pronuntiandi et enuntiandi permultas. Praeterea per totum aevum medium et Renascentiam vocabula Latina enuntiabant aliter aliae gentes, quamquam multi homines docti qui Erasmi aetate vel paulo postea florebant, more Italico enuntiare praeoptabant[19]. Modus ille 'restitutus' tantummodo hoc saeculo in usum communem devenit (sed ne nunc quidem apud omnes).

Suaserim igitur ut toleremus quandam enuntiandi varietatem. Quis enim umquam ab Anglice loquentibus exegit ut omnes more Britannico, vel ut omnes more Americano pronuntiarent? (Aliasque pronuntiatus Anglici varietates praetermittam). Qui igitur Latine secundum rationem ecclesiasticam enuntiare maluerit, suadeo ut suo in more perseveret. Fit scilicet interdum ut advenam quempiam ratione quadam nobis plane inusitata voces Latinas pronuntiantem primo aegre intellegamus: at haec novitas ferme (expertus dico) post horas tres quattuorve summum aut minuitur aut evanescit. Multo facilius est nova enuntiandi ratione assuefieri quam novam linguam discere! Sed pleraeque enuntiandi varietates haud magno sunt impedimento quominus alii ab aliis intellegantur.

Haec tamen, mea sententia, de pronuntiatu praecipienda sunt seduloque observanda; primum ut qui suum enuntiandi morem elegerit in eo perseveret, neve ab una ad alteram enuntiandi rationem inconstanter fluctuet; deinde ut, quocumque modo litteras consonantes enuntiare soliti simus, litterarum tamen vocalium quantitates et verborum accentus quam exactissime exprimere semper conemur.

Sufficiant ergo haec paucissima quae iam tractavimus ad rem nostram demonstrandam, hoc est qualis Latinitas moderna appellari possit usuique nostro apta esse videatur. Ut finem tandem faciam, verba quaedam Laurentii Vallae, humanistae egregii, qui saeculo floruit quinto decimo post Christum natum, proferre cupio.

"Illud (i.e. imperium Romanum) iam pridem, tanquam ingratum onus, gentes nationesque abiecerunt; hunc (i.e. sermonem Latinum) omni nectare suaviorem, omni serico splendidiorem, omni auro gemmaque pretiosiorem putaverunt et quasi deum quendam e celo demissum apud se retinuerunt. Magnum igitur Latini sermonis sacramentum est! Magnum profecto numen! qui apud peregrinos, apud barbaros, apud hostes sancte ac religiose per tot secula custoditur...."[20]

Feliciter maximoque cum fructu Latine loquamini!

[1] Modernus -a -um' (tractum ex adverbio Latino, quod est `modo') primum invenitur apud auctores qui 5o saeculo p. C. n. florebant, et apud eorum successores saepe usurpatur, quales sunt Gelasius Pontifex Romanus, Cassiodorus, Pelagius, Priscianus, Gregorius Magnus Pontifex Romanus, alii (quot auctores hoc adiectivum usurpaverint e Thesauro Linguae Latinae discere possumus: vid.TLL VIII.1211.50-1212.6). Quod adiectivum `res nostrae aetatis proprias' significat, idque proprie. Vox igitur 'modernus -a -um', ut quae e fontibus satis Latinis fluxerit, a nobis qui quidem hac nostra aetate Latine loqui velimus, iure ac merito adhiberi potest. At aliud adiectivum in operibus Latinis nostra aetate conditis hac praeditum significatione nonnumquam videmus, quod est `hodiernus -a -um', etsi apud antiquos talis significatio huic adiectivo rarissime subicitur. Quo adiectivo (quod est `hodiernus -a -um') nihil aliud proprie significatur nisi quod hodierno (nec hesterno) die accidit (Vid. TLL VI.3, 2854.84-2855.10. 'Hodiernus - a -um' adiectivum satis plene tractatur in libro quem composuit J. P. Krebs, cui titulus Antibarbarus der lateinischen Sprache, tom. I [Basileae 1905, reimp.Stutgardiae 1984], pp. 655-56). Quod 'recens' est, haud ita pridem est exortum. Item quod 'novum' est, id recens est exortum vel excogitatum vel inventum. Idem autem adiectivum ('novus -a -um') aliquando - etsi non semper - ad res 'inusitatas' pertinere potest. At quod est 'modernum', id 'huius aetatis est proprium'. Horum igitur adiectivorum, quamvis simillima esse videantur, quoddam tamen exstat discrimen.

[2]‘Aureus (-a, -um)’ et argenteus (-a, -um)’ sunt mea sententia ad linguae Latinae aetates describendas pessime accommodata adiectiva. Attamen his adiectivis, quippe quae sint in scriptis philologis divulgatissima (etsi haud semper exacte accurateve usurpata), brevitatis commoditatisque causa hic utor. Quod ad prosam (vel ‘solutam’) orationem attinet, sermo quo utebantur Cicero et Caesar et eorum aequales ‘aureus’ vocatur. Sermo autem, qui sub imperatoribus Romanis usque ad annum 200m p. C. n. vigebat, locutionibus poeticis, novisque coloribus rhetoricis saepe ampliatus a nostris appellatur philologis ‘argenteus’.

[3]In libro qui inscribitur Companion to Neo-Latin Studies, tom. I (Lovanii, 1990), pp. 41- 43.

[4] T. O. Tunberg, Ciceronian Latin: Longolius and Others," in commentariis quibus titulus Humanistica Lovaniensia 46 ( 1997), 13 - 61, et R. Sabbadini, Storia del ciceronianismo e di altre questioni letterarie nell’ età della rinascenza (Augustae Taurinorum, 1885).

[5] M. Benner et E Tengström, On the Interpretation of Learned Neo-Latin, Studia Graeca et Latina Gothoburgensia 39 (Gothoburgiae, 1977) et L. Olschki, Geschichte der neusprachlichen wissenschaftlichen Literatur, duo tomi (Lipsiae 1922).

[6] Benner et Tengström (op. cit. ann. 5); Olschki (op. cit. ann. 5).

[7] Companion (ann. 3), ibid.: I. IJsewijn, "Latin Literature in Seventeenth-Century Rome," in commentariis quibus titulus Eranos 93 (1995), 78-99; inspiciatis et alium librum, cui titulus A History of Nordic Neo-Latin Literature, ed. M. S. Jensen (Odense 1995), in quo tractatur, recensetur, describitur institutum Latine scribendi, quod in regionibus septentrionalibus perstabat diuturnum et solidum.

[8] Verbi gratia in enchiridio notissimo, quod inscribitur 'Bradley's Arnold’ Latin Prose Composition, ed. J. Mountford (Reimpress. Novi Eboraci, 1984), 418n., p. 228.

[9] De huius constructionis historia, vid. libros doctrina refertos qui sunt: M. Leumann, J. B. Hofmann, A. Szantyr, Lateinische Syntax und Stilistik, Handbuch der Altertumswissenschaft II.2.2 (Monaci, 1965), p. 390, et R. Kühner et C. Stegmann, Ausführliche Grammatik der lateinischen Sprache, II. 1 (Hannoverae, 1914; reimpress. I988), p. 761.

[10] In libello, cui titulus ‘Bradley's Arnold' Latin Prose Composition' (ann.8), gerundium tali modo adhibere vetantur tirones (cap. 396n.2). At haec gerundii usurpatio apud optimos auctores, etsi non apud Ciceronem, haud raro invenitur. De huius constructionis historia, vid. praesertim Thesaurum Linguae Latinae VII.1, 2130.75-2131.9.

[11] Huius constructionis documenta tradunt utilia Kühner / Stegmann, Ausführliche Grammatik II.1 (ann.9), pp. 791-92.

[12] Scitu in primis sunt digna, quae Cicero ipse hac de re dicit (in opere quod De finibus inscribitur: 3.3 et 3.10).

[13] J. Würschmidt, "Beitrag zu einem deutsch-lateinischen Wörterbuch physikalisch-mathematischer Fachausdrücke," Societas latina (1941), p 72.

[14] De variis menses annosque computandi rationibus, quibus post aetatem Romanam usi sunt Latini scriptores, plurima disci possunt e libris quales sunt: A. Cappelli, Cronologia, cronografia, e calendario perpetuo (ed. altera, Mediolani 1930); H. Grotefend, Taschenbuch der Zeitrechnung des deutschen Mittelalters und der Neuzeit, ed T. Ulrich (ed. decima, Hannoverae 1960). Ut exemplum ante oculos habeant lectores, ecce praefationis clausula, quae in Ratione studiorum societatis Iesu invenitur: “Datum Romae 8. ianuarii 1599.” ( Vid. libellum, cui titulus Ratio studiorum: Plane raisonné et institution des études dans la Compagnie de Jésus, quem librum paraverunt A. Demoustier et D. Julia, interpretationem Gallicam addiderunt L. Albrieux et D. Pralon-Julia, annotationes scripsit M.-M. Compère [Lutetiae Parisiorum 1997], p. 73)

[15] Glossarium mediae et infimae Latinitatis conditum a Carolo du Fresne domino du Cange, ed. L. Favre, tom. V, (Niort, 1885), p 389. In lexico Vaticano hoc nomen generis masculini esse dicitur (Lexicon recentis latinitatis, tom II [in urbe Vaticana], p. 45. At Chr. Helfer idem nomen esse generis feminini asseverat (in opere, quod est Lexicon auxiliare [Saraviponti 1991], p. 374).

[16] M. Kelsch, De variis modis numerum enuntiandi (Commentatio mathematica, Aldorfii, 1732), p.3. Dicitur hoc nomen esse generis feminini (Lexici Vat., p. 93; apud Helferum, p. 126)

[17] Ad notarum numeralium historiam spectant non paucae commentationes eruditae, velut: M.-Th. d'Alverny, "Un nouveau manuel de paleographie médiévale,' Le moyen age 81 ( 1975), pp. 507-14; G. F. Hill, The Development of Arabic Numerals in Europe exhibited in sixty-four Tables (Oxonii, 1915); B. Bischoff, "Die sogennanten '‘griechischen' und 'chaldäischen' Zahlzeichen des abendländischen Mittelalters," Scritti di paleografia e diplomatica in onore di Vincenzo Federici (Florentiae, 1944), pp. 327-34.

[18] De more enuntiandi 'restituto' - quo more voces Latinas enuntiasse creduntur urbis Romae incolae, qui Ciceronis temporibus vixerunt - plura disci possunt e libro notissimo, quem scripsit W. S. Allen, cui titulus Vox latina (ed altera, Cantabrigiae 1978). Alius liber, videlicet Liber usualis (Romae 1898), sonos ‘ecclesiasticos' tradit.

[19] L. P. Wilkinson, Golden Latin Artistry (Cantabrigiae, 1963), pp. 3-6. Videsis etiam Desiderii Erasmi Roterodami opus, quod inscribitur De recta Latini Graecique sermonis pronuntiatione, in serie, quae inscribitur Opera omnia Desiderii Erasmi Roterodami, in ordinis primi tomo quarto, ed. M. Cytowska (Amstelodami 1973), p. 100, vv. 914-16 et p. 101, v. 950. Etiam inspicias oportet epistulas quas transcripsit H. Copeman in opere, c. t. Singing in Latin (Oxonii 1992), pp. 75, 103, 106, 194-95.

[20] "Laurentii Vallensis de elegantia lingue latine proemium primum' in opere a Mariangela Regoliosi composito, quod inscribitur Nel Cantiere del Valla. Elaborazione e montaggio delle `Elegantie' (Romae 1993), p. 1.

(Vide www.uky.edu/AS/Classics/retiarius/ian98latin.html)


Ego, MARCVS, tantummodo de resistendo proposito civitatem condendi Latine loquentium et de vocalium quantitatibus in omni linguae Latinae pronuntiatu exprimendis ab huius scripti auctore dissentio.

Opto autem, re considerata, ut vox billionis 1.000.000.000.000 significet, scalis longis adhibitis, non vero "decies milies centena milia" (1.000.000.000).

                                DE METHODO EXSISTENTIALI

Methodus vel ratio vel via in vita humana adhibita cuncta suo colore, ut ita dicam, afficit et cuncta suo more mutat, quae ad eandem vitam humanam pertinent. Oportet ergo bona ratio eligatur ut quam optime hominis vita procedat atque evolvatur, quod idem est ac dicere ut homo tempus suum bene disponat ad vires suas recte explicandas et ad beatitudinem adsequendam.

Methodus recta in aliqua re extra ipsum hominem posita consistere nequit, sed tantummodo sane in ipsa hominis veritate nitatur necesse est. Esse debet enim ratio ab homine qua tali accepta ut magis homo ipse fiat, qua de causa in homine eam radices habere oportet.

Sed etiam in fundamento earum rerum quae sunt (ex quo et homo exsistit) hominem niti necesse est ad rectam et bonam methodum adipiscendam atque explicandam; re vera, id quod interest, ad iuxta talem rationem vivendum. Si autem fides radicalis nobis erit, qua credamus esse ipsum bonum esse, in fiducia fundamentali radicati erimus ut vitam bene obeamus (et mortem). Si personale tale fundamentum esse censuerimus, nihil est quin id Deum appellemus. In hominis natura est ex eo pendere.

Methodus exsistentialis recta ac quam maxime fructuosa in fiducia fundamentali ergo consistit, in sensu sane voluntate fulto, quo credamus omnia nos per se ad beatitatem nostram ducere, dummodo ne obicem (qui tantummodo esse potest diffidentia atque metus) opponamus.

Imperatum universale singulis hominibus destinatum est ergo: "Noli timere: amore inflammatus/inflammata sis".

MARCVS