Disputatio:Constans structurae politae

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De nomine Latino[fontem recensere]

Lingua Anglica duas locutiones oppositas habet: fine structure et gross structure – ergo fine-structure constant est constans physica quae ad fine structure attinet. Possibiles interpretationes Latinae locutionis gross structure mihi videntur esse “structura crassa” et “structura bruta”. Sed interpretatio Latina locutionis fine structure esse potest “structura polita”, “structura subtilis” atque “structura tenuis”, et non sum certus de quae sit interpretatio melior. Aut… Latine quemadmodum dicamus net income et gross income? Locutiones Anglicae fine structure et gross structure etiam mihi videntur locutiones net income et gross income calcare… --Grufo (disputatio) 02:30, 26 Aprilis 2024 (UTC)[reply]

Nova. Quod adhuc inveni de interpretationibus locutionum Anglicarum net income et gross income non mihi videtur adiuvare ad nomen constantis physicae definiendum… Gross (income): integer, totus, totalis, brutus (reditus); net (income): solidus (reditus). Fontes:
Ergo credo alias vias nobis esse sequendas. --Grufo (disputatio) 02:48, 26 Aprilis 2024 (UTC)[reply]