Disputatio:Cifra

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

I have created this stub without noticing that the page Nota numeri existed already. Obviously the two need to be merged. But should not the page name be “Cifra”? --Grufo (disputatio) 12:30, 14 Iulii 2023 (UTC)[reply]

Barbarismus (Arabicus) vitandus est, cum hoc possibile est, —
Nota numeri ..., vel a Medio Aevo cifra ..., etc.
Sed redirectio cifra utilis est, multi nexus adsunt. Demetrius Talpa (disputatio) 19:15, 14 Iulii 2023 (UTC)[reply]
“Barbarismus (Arabicus) vitandus est”: Sed systema decimale positionale a Medio Aevo tantum, cum numeri Arabici introducerentur, notus est. Romani nullum vocabulum pro Anglice “digit” habere poterant, quia eorum systema non erat positionale sed unarium. Ergo credo vocabulum mediaevale, etiamsi origine barbara, adhibendum esse; numquam vocabulum classicum invenire poterimus. --Grufo (disputatio) 20:39, 14 Iulii 2023 (UTC)[reply]
Haec pagina (cum hoc Vicidato coniuncta) in multis Vicipaediis non de notis numerorum positionalibus est, sed de omnibus signis, Graecis et Romanis inclusis, qui numeros indicant. Demetrius Talpa (disputatio) 21:22, 14 Iulii 2023 (UTC)[reply]
“non de notis numerorum positionalibus est”: Hic a te dissentio. Ecce aliquae paginae Vicipaedianae barbarae cum Nota numeri conexae, et omnesVide subter --Grufo de cifris in quodam systemate positionali dissertant:
Vicipaedia Anglica palam sic incipit: “A numerical digit (often shortened to just digit) is a single symbol used ... to represent numbers in a positional numeral system.” --Grufo (disputatio) 22:23, 14 Iulii 2023 (UTC)[reply]
Emendatio. Secundum Vicipaedia Francogallica, Italiana et Hispanica vocabulum etiam cum numeris Romanis adhiberi potest. Sed credo vocabulum Latinum cifrae non tantundem liberum, sed ad systema positionale tantum applicandum esse. --Grufo (disputatio) 22:39, 14 Iulii 2023 (UTC)[reply]
Et Polonica ab Aegypto incipit, et Esperantica cum Romanis... Omnes praeter Anglicam. Demetrius Talpa (disputatio) 08:03, 15 Iulii 2023 (UTC)[reply]
Anglicum digit = Latinum numerus (Traupman). IacobusAmor (disputatio) 00:32, 15 Iulii 2023 (UTC)[reply]
Recte, sed vocabulum "numerus" sensus plures habet.
Mea mente "Cifra" notam singulam notationis positionalis designat: aut ad hanc paginam redirigi, aut in paginam discretivam convertere licet, unde "Nota numeri" et "Notatio positionalis" accessibilia erunt. Andrew Dalby (disputatio) 07:47, 15 Iulii 2023 (UTC)[reply]
Ecce aliqui fontes:
Du Cange:[1]
" “CIFRÆ, Chileræ, seu Ziferæ, Notæ numerales. Nostris Cifres, nunc Chiffres dicuntur hæ notæ arithmeticæ 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 0. quarum prima est unitatis, secunda binarii, etc. 9. novenarii : O. vero circularis nota, quam ex his solam alii vocant Ziferam, Georgius Valla Ziphram, per se quidem nihil significat ; sed aliis notis addita, numerum multiplicat. Cujus gentis aut hominis hoc inventum sit, seu litteræ sint, aut notæ, haud constat. Quidam ab Hebraico Saphar, quod sonat, numeravit, originem accersunt.”
Deraedt&Licoppe:[2]
sífra, ae f. ¶ chiffre [C. Eichenseer in epistula 5 Ian. 1996 data : vocabulum saeculo XII ex Arabico assumptum. In Arabico sifr, in palaeo-Indico sûnyam. In Latinitate media cifra (propter pronuntiatum mediaevalem), palaeofrancogallice cifre, Italiane cifra, inde Francogallice chiffre, Anglice cipher, Nederlandice cijfer, Suetice siffra, Theodisce Ziffer]”
" David Morgan:[3]
“.math digit nota numeri, cifra, ae+ f. (Maigne; Niermeye, Latham)”
" Iosephus I. del Col:[4]
cifra: (número dígito) númerus, i m // (signo con que se representa este número) cifra, ae f. Sin: nota; númeri nota vel signum”.
Vide quoque “cifra” apud Bartal, Antonium (1901). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis regni Hungariæ. Lipsiae: B. G. Teubner. p. 126 [PDF]. --Grufo (disputatio) 09:19, 15 Iulii 2023 (UTC)[reply]

Notae[fontem recensere]