Disputatio:Ammonia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Reor esse Ammonium nec Ammoniam rectum. Vide: http://www.pharmakologie.uni-erlangen.de/lehre/pharmazie/terminologie/WS1112/PharmTermi%20Teil2%20WS1112.pdf, quaeso. Andreas Raether (disputatio) 14:29, 24 Augusti 2017 (UTC)

NH3 — ammonium,
NH4+ — ammonii ion,
NH4OH — ammonii hydroxidum (),
NH4Cl — ammonii chloridum ()
Opinio mea; quin quisquam moneat, quaeso, si quid errem. Gratias vobis. Andreas Raether (disputatio) 20:44, 27 Augusti 2017 (UTC)
Hmm, NH3 purum in fonte a tibi citato non video. Equidem puto, exempla linguarum hodiernarum sequens, NH3 esse ammoniam (Anglice ammonia) vel fortasse ammoniacum (Francogallice ammoniac, Theodisce Ammoniak). Sub verbo ammonia OED dicit "< modern Latin ammonia, invented by Bergman, in 1782, as a name for the gas obtained from sal ammoniac : see ammoniac adj." Ammonium (NH4+) nominatum esse videtur quia metallo simile est (confer sodium et magnesium). Lesgles (disputatio) 21:46, 27 Augusti 2017 (UTC)
Salve Lesgles. Tibi pro responso prompto gratias ago. Andreas Raether (disputatio) 23:07, 27 Augusti 2017 (UTC)