Dikarya
Dikarya sunt Fungorum subregnum, inter quod sunt phyla Ascomycota et Basidiomycota, quorum ambo dikaryonta plerumque generant, filamentosa vel unicellularia fortasse sunt, sed semper flagellis carent. Dikarya sunt plurimi ex fungis "altioribus fungis" appellatis, sed etiam multas comprehendunt species anamorphicas, quae olim, in litteris historicis, mucores appellarentur (Hibbett, James, et Vilgalys 2007). In phylogenetica, haec duo phyla intra se constanter coniunguntur (Lutzoni et al. 2004; James et al. 2006). Thomas Cavalier-Smith in commentario anno 1998 divulgato hunc gregem Neomycota appellavit.
Phylogenia
[recensere | fontem recensere]Formula:Cladogram Nova Regni Fungorum classificatio ex magna investigatione a permultis mycologistis aliisque eruditis taxinomiam Fungorum investigantibus anno 2007 divulgata est (Hibbett, James, et Vilgalys 2007). Septem intra Fungos agnovit phyla, quorum duo—Ascomycota et Basidiomycota—intra ramo continentur qui subregnum Dikaryorum repraesentat. Cladogramma maiora taxa Fungorum et eorum coniunctionem cum organismis opisthokonticis et unikonticis depingit. Longitudo autem ramorum arboris pro spatiis evolutionariis non sunt.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Cavalier-Smith, T. 1998. A revised six-kingdom system of life. Biological Reviews 73(3):203–266. PMID 9809012. DOI 10.1111/j.1469-185X.1998.tb00030.x.
- Hibbett, David S., T. Y. James, et Vilgalys. 2007. A higher level phylogenetic classification of the Fungi. Mycological Research 111(5):509–547. DOI 10.1016/j.mycres.2007.03.004. PMID 17572334.
- James, T. Y., et al. 2006. Reconstructing the early evolution of Fungi using a six-gene phylogeny. Nature 443(7113):818–822. PMID 17051209. DOI 10.1038/nature05110.
- Lutzoni, F., et al. 2004. Assembling the fungal tree of life: progress, classification, and evolution of subcellular traits. American Journal of Botany 91(10):1446–1480. DOI 10.3732/ajb.91.10.1446. PMID 21652303.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Classificatio AFTOL in situ Hibbett, apud www.clarku.edu
Haec stipula ad mycologiam spectat. Amplifica, si potes! |