Didacus Fusaro

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Didacus Fusaro
Res apud Vicidata repertae:
Didacus Fusaro: imago
Nativitas: 15 Iunii 1983; Augusta Taurinorum
Patria: Italia

Officium

Munus: essayist, philosophus, blogger, Interpres, media personality

Didacus Fusaro (vulgo Diego Fusaro; Augustae Taurinorum die 15 Iunii 1983 natus) est philosophus Italicus qui, liber discipulus, ut ipse de se ait, Georgii Gulielmi Friderici Hegel, Caroli Marx, Ioannis Gentile, Antoniique Gramsci, saepe capitalismum vituperat, cogitationesque his temporibus dominantes capitalismo affectas, exoptans sane ut spatium libertatis vigeat in quo homines aliter cogitare possint et iura socialia serventur, necnon ut ampla ab integralismo oeconomico globali, ut eum appellat, dissensio efficaciter ordinetur ac pondus mundanum acquirat. Pensare altrimenti ('Aliter cogitare') est quoddam opus ab eo scriptum annoque 2017 editum. Frequenter Fusaro, qui ultra distinctiones dexterae sinistraeque politicae se procedere velle asserit, per instrumenta communicationis socialis cogitata sua nota facit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]