Antonius Gramsci

E Vicipaedia
Wikidata Antonius Gramsci
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Gramsci: imago
Antonius Gramsci: imago
Antonius Gramsci: subscriptio
Antonius Gramsci: subscriptio
Nativitas: 22 Ianuarii 1891; Ala
Obitus: 27 Aprilis 1937; Roma
Patria: Regnum Italiae

Familia

Coniunx: Julia Schucht

Memoria

Sepultura: Protestant Cemetery, Rome

Antonius Gramscius[1] (Italianice Antonio Gramsci, 18911937) fuit philosophus politicus Italicus qui Factionem Communisticam Italicam una cum aliis condidit. Doctus Placitorum Marxianorum erat.

Revolutionem cum bello magno comparabat. Quod bellum primum mobile tum stativum erat. Ita illi qui rebus novis student non solum mobili bello sed etiam bello stativo praeparati esse debent. In proelio classium de "hegemonia" pugnandum esse dixit. Id est illis qui rebus novis student omnes partes vitae civium id est societas civilis maximi momenti esse debent. Verbum societas civilis alia notio celebris Antonii Gramsci est. Etiam de prodictione magna divisione laborum a Henry Ford et politica Nicolai Machiavelli cognitavit.

Benitus Mussolini Gramscium die 8 Novembris 1926 in carcerem Reginae Coeli in urbe Roma coniecit. Ante in iudicio accusator publicus dixit: "Per viginti annos proximos nobis prohibendum est quominus hoc cerebrum opus faciat."

Anno 1934 graviore morbo etiam ex captivitate ac labore implicitus a Mussolinio liberatus paucis annis post obiit. Sepultus est in "Cimitero acattolico di Roma", latine "Coemeterium non catholicorum urbis Romae".[2]

Opus[recensere | fontem recensere]

  • Libelli carcerarii

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum inscriptionem monumenti sepulcralis Romae siti.
  2. Pasolini carmen celebre "Le ceneri di Gramsci" (latine cinera Gramscii), mente se fingens stantem ante illius sepulcrum, confecit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Davidson, Alastair. 2016. Antonio Gramsci: Towards an Intellectual Biography. Sicagi: Haymarket Books.
  • Femia, Joseph. 1981. Gramsci's Political Thought: Hegemony, Consciousness, and the Revolutionary Process. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-827251-0.