Detectorium mendacii

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Polygraphum, instrumentum in mendacio detegendo usitatum

Detectorium mendacii[1] est instrumentum ad reactiones physiologicas metiendas persignandasque factum. Utile esse creditur verbi gratia magistratui aliquem hominem de facinore interroganti. Detectoria mendacii duorum generum sunt: polygraphum etiam nunc multifariam in usu est, sed usus photocamerae nuper delatus est.

De polygrapho[recensere | fontem recensere]

Quaesitores antea polygrapho usi sunt detectorio mendacii. Polygraphum enim sensoriis cum corpore hominis qui interrogatur copulatur, ut palpitationem cordis, pressionem sanguinis, conductivitatem electricam cutis aliasque corporis actiones metiatur. Qua mensura quaesitor hominem, an commotus perturbatusque sit, et an mentiatur, examinare conatur. Fides harum probationum in dubium vocari potest, quod aliis quoque causis quam mendacio animus commoveri potest. Contra ea sunt qui ab animi commotibus se temperare valeant. Inquisitio polygraphica non solum mendaciis detegendis sed etiam examinandis memoriae vestigiis servit, nam etiam, eventum quoddam quomodo varios intellectus habeat, investigatur. Examen polygraphicum ad psychopathicos examinandos inefficax est, quippe qui quaestionibus perturbari non soleant.

De photocamera[recensere | fontem recensere]

Anno 2011 delatum est detectorium mendacii quod constat ex binis photocameris, quarum una vultum[2] observat, altera temperaturam subtercutaneam faciei notat. Vulticuli (sive microvultus), quos nemo temperare valet, vel sollertissimum observatorem humanum fugere solent. Sed haec machinatio observatrix 70 fere centesimas vulticulorum notat. Qua machinatione etiam in aeroportibus personae suspiciosae cribrari possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.
  2. Quem Cicero "imaginem animi" dixit (De oratore 3.221).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alder, Ken (2009) The Lie Detectors: The History of an American Obsession. Bison Books.
  • Bunn, Geoffrey C. (2012) The Truth Machine: A Social History of the Lie Detector. Johns Hopkins University Press.
  • Lykken, David (1998) A Tremor in the Blood. Basic Books.
  • Rill, Hans-Georg (2001) Forensische Psychophysiologie: Ein Beitrag zu den psychologischen und physiologischen Grundlagen neuerer Ansätze der „Lügendetektion“. Johannes Gutenberg-Universität.