Designatio rerum astronomicarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Designatio rerum astronomicarum ab anno 1919 ab Unione Astronomica Internationali dirigitur. Varia nomina constellationum, stellarum splendidiorum, planetarum, asteroidum, cometarum, rerumque in facie Lunae et Martis visarum ante hunc annum ab astronomis antiquioribus designata etiam hodie recipiuntur.

Constellationes[recensere | fontem recensere]

Sidera vel constellationes e stellis splendidioribus in imagines a gentibus variis fictae sunt. Constellationes a Graecis antiquis designatae ab astronomis recentioribus receptae sunt, interdum mutatae, et in caelum australe (Graecis invisibile) continuatae. Earum nomina Latina cum abbreviationibus trilitteralibus in congressu primo Unionis, Romae anno 1922 acto, confirmata sunt et rite definita; haec nomina hodie undique accipiuntur. Imagines et nomina olim ab aliis gentibus percepta astronomis non relevant.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Stellis splendidioribus simili modo a gentibus variis nomina attribuuntur. Graeci antiqui nomina nonnulla dederunt, plura Arabes mediaevales, quae eruditi aevo scientiae renatae Europaei in tabulis et indicibus descripserunt. Horum nominum pauca apud astronomos hodiernos recipiuntur. De aliis stellis plurimis nomina minime adhibentur; utendae sunt designationes per litteras Graecas ("characteres Bayeri") et per numeros in catalogis stellarum adsignatos, addito nomine constellationis (casu genitivo; designationes igitur Latine leguntur).

Planetae, planetulae, asteroides et satellitae Systematis Solaris[recensere | fontem recensere]

Planetae ab hominibus sine telescopio visibiles a gentibus fere omnibus appellantur nominibus indigenis. Astronomi nominibus Romanis antiquis utuntur, additis (pro planetis et planetulis recentius repertis) Mercurium, Uranum, Neptunum, Cererem. Nomina asteroidum et satellitarum saeculo XIX primum repertorum a repertoribus ipsis saepe adsignata sunt. Nomina planetularum, asteroidum et satellitarum post annum 1919 repertorum, a repertoribus proposita, ab IAU confirmantur.

Res planetarum et satellitarum superficiales[recensere | fontem recensere]

Nomina rerum in superficie Lunae et Martis visae olim ab astronomis Europaeis Latine expressa sunt; crediderunt se maria et canales distinguere, falso, sed designationes multae hodie recipiuntur, e.g. Mare Tranquillitatis; Nepenthes. Nomina rerum post annum 1919 repertarum, ab IAU data, etiamnunc Latine exprimuntur. Rerum lunarium verbum descriptivum nomini proprio praecedit, e.g. Mons Argaeus; rerum in aliis corporibus visis verbum descriptivum nomini proprio insequitur, e.g. Ishtar terra.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • First Dictionary of the Nomenclature of Celestial Objects. IAU, 1983