Latinitas nondum censa

Demetrius Karbyšev

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Demetrius Karbyšev
Res apud Vicidata repertae:
Demetrius Karbyšev: imago
Nativitas: 14 Octobris 1880; Omium
Obitus: 18 Februarii 1945; Mauthausen concentration camp
Patria: Unio Sovietica

Officium

Munus: military officer, engineer
Patronus: Military Institute of Engineering Forces of the Armed Forces Academy

Familia

Proles: Q44356518

Memoria

Laurae: Knight third class of the Order of Saint Anne, Order of Lenin, Order of the Red Banner, Hero of the Soviet Union, Jubilee Medal "XX Years of the Workers' and Peasants' Red Army", Order of the Red Star, Knight second class of the Order of Saint Anne, Knight fourth class of the Order of Saint Anna, Order of Saint Stanislaus, 2nd class, Order of St. Vladimir, 4th class, Order of Saint Stanislaus, 3rd class, Q52229067, Q52229193, Q52229278, Q52229358

Demetrius Michaelis filius Karbyšev (Russice Дмитрий Михайлович Карбышев, tr. Dmitrij Michajlovič Karbyšev; 26 Octobris 188018 Februarii 1945) erat architecturae atque artis ingeniariae militarium peritus Russicus et Sovieticus, ab anno 1940 dux generalis locum tenens copiarum ingeniariarum, anno 1946 titulo Herois Unionis Sovieticae post mortem ornatus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Demetrius Karbyšev natus est die 26 Octobris (14 Octobris secundum Calendarium Iulianum) anni 1880 Omii in urbe. Initio in schola militari urbis suae natalis, et dein (annis 18981900) in schola militari ingeniaria Petropolis educatus, praefectus militum exercitus Imperii Russici factus est. Annis 19041905 in Bello Russo-Iaponico participabat. Postquam anno 1911 studia sua in academia militari ingeniaria magna cum laude compleverat, missus est Bressiciam, ubi ad aedificationem munimentorum novorum arcis urbis illius contribuit. Particeps belli mundani primi a prima die illius, in copiis ab Alexio Brusilov ductis pugnabat.

Post Revolutionem Octobris in Exercitu Rubro munus militare ingeniarium fungens, in bello civili Russico participavit. Annis 1920 et 1930 in academiis militaribus principalibus Unionis Sovieticae docebat, plus quam centum opera de architectura et arte ingeniaria militaribus atque de historia militari scripsit. Anno 1938 complevit studia sua in Academia Militari Praetorii Generalis URSS (ubi ipse favebat operi), eodem anno in statu scientifico professoris confirmatus. Ab anno 1939 ad 1940 bello hiemali interfuit. Ab anno 1940 dux generalis locum tenens copiarum ingeniariarum, anno 1941 gradum scientificum doctoris scientiarum militarium recepit.

Cum Bellum Magnum Patrium die 21 Iunii 1941 incepit, Karbyšev erat Grodnae, in praetorio Exercitus Tertii Unionis Sovieticae, duas dies post motus in praetorio Exercitus Decimi Sovietici, die 27 Iunii a copiis Germanicis circumvento. Die 8 Augusti anni 1941, cum copiae Sovieticae circumventionem perrumpere temptaverunt, in pugna contusione gravi affectus, captus est. In castris carceralibus variis positus, et suasiones collaborationis ex administrationibus carceralibus receptas semper recusans, unus ducum certaminis captivorum erat. Noctu ad diem 18 Februarii anni 1945, in castris carceralibus Mauthausen (in Austria) cum circa 500 aliis captivis in frigido aqua circumfusus, periit.

Pro perseverantia sua laudatus, post mortem, die 16 Augusti anni 1946, titulo Herois Unionis Sovieticae ornatus est.

Asteroides 1959 Karbyshev in eius honorem vocatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Дмитрий Михайлович Карбышев: реквизитный указатель: к 100-летию со дня рождения / Сост. Иванова Т. Н.. — Omii: Омская областная научная библиотека им. А. С. Пушкина, 1980.
  • Решин Е. Г. Генерал Карбышев: Документальная повесть. — editio 4., correcta. — Moscuae: ДОСААФ, 1987.
  • Солдат, герой, ученый. Воспоминания о Д. М. Карбышеве. — Moscuae: Воениздат, 1961.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium Karbyšev spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия