Jump to content

Decameron

E Vicipaedia
Narratores Decameronis in libro manu scripto c. 1467 confecto picti (Bibliotheca Bodleiana MS Holkham misc. 49)
Decameron, 1492
"Fabula e Decamerone" ab Ioanne Gulielmo Waterhouse anno 1916 picta (Pinacotheca Dominae Lever Liverpolii)

Decameron (ita interdum Italiane, sed saepius Il decamerone) est maximum opus Italici scriptoris Iohannis Boccacii, inter annos 1350 fere et 1353 scriptum. Compositum est ex centum fabulis, decem diebus narratis. Titulus enim significat Graece "decem dierum". Boccacius opus suum mulieribus dicavit, quippe quae nullum amoris tristitiae solacium invenire possunt, dum viri venationibus, itineribus, mercatura aliisque negotiis animos de amoris cura devertunt.

Dum pestilentia Florentiae populum vexat, septem puellae et tres adulescentes ex urbe abire et in villa refugium petere statuunt. Ibi, ut tempus terant, fabulas narrant. Fabulae variae et diversae sunt, sed praecipue narrant de Fortuna, Ingenio, Amore.

Fabula praecipua, quae ceteras quasi tabellas tabula maior continet, de pestilentia narrat quae anno 1348 Florentiam urbem vastavit; non solum morbum ad mortem plurimos cives duxit, sed etiam pavor ob incognitas morbi causas mores et leges subvertit. Non familiaria vincula, non honestas, non religio decusque vitare potuerunt quominus quisque pro se consuleret, sive fugiendo aliorum proximitatem et ullum auxilium negando, sive voluptatibus omnis generis quaerendis.

Hoc mortis et terroris tempore, fabulae a puellis atque adulescentibus narratae varium atque diversum vitae vultum praebent.

Fabulae singulae

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Decameronem spectant.
  • Textus apud Vicipaediam Italicam (Italiane)
  • Decameronweb apud Universitatem Brunensem