Historia Anastasii de Honestis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Historia Anastasii de Honestis in libro manu scripto saec. XV picta (BNF Italien 63 f. 186v)
Historia Anastasii de Honestis in libro manu scripto saec. XV picta (BNF Français 239 f. 159v)

Historia Anastasii de Honestis[1] (cuius nomen Italiane sonat Nastagio degli Onesti) a Ioanne Boccacio anno fere 1350 in serie fabularum cuius titulus est Decamerone narrata est. Historia anno 1483 in quattuor tabulis ab Alexandro Botticelli confectis depingitur.

Fabula Decameronis[recensere | fontem recensere]

Fabula octava diei quinti, a Philomena narrata, historiam Anastasii de Honestis praebet qui, Ravennae incola, filiae Pauli Traversarii amoratus et ab ea reiectus in pineta haud longe ab urbe distantia recedit. Ibi spatians vidit equitem qui cum canibus puellam nudam insectatur et gladio interficit. Eques se puellamque mortuos confitetur et damnatos ut cotidie eandem rem facerent; puellam enim sine ratione per vitam totam matrimonium eius recusavisse. Statuit enim ad prandium in pinetis familiam Traversariorum convitare ut sub oculis amatae venatio cotidiana ageretur. Quas res observatas amata statim Anastasio nubere consentit, puellaeque Ravennates aliae (addit Boccacius) promptius abhinc amatoribus suis conveniebant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine Latino vide e.g. Opere volgari di Giovanni Boccaccio (1827) vol. 3 p. 7

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad historiam Anastasii de Honestis spectant.