Historia marchionissae Montisferrati regisque Franciae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Historiae marchionissae Montisferrati regisque Franciae initium in editione Venetiis anno 1552 divulgata illustratum

Historia marchionissae Montisferrati regisque Franciae a Ioanne Boccacio anno fere 1350 in serie fabularum cuius titulus est Decamerone narrata est.

Fabula Decameronis[recensere | fontem recensere]

Fabula quinta diei primae, a Flammetta narrata, historiam marchionissae Montisferrati praebet a rege Francico "Philippo Lusco" in castello suo visitata. Ad amorem a rege suasa, eum ad prandium gallinaceum convitat verbisque sapientibus reiecit. Marchio ad Terram Sanctam in expeditione sacra profectus debet esse Conradus, at marchionissa uxor huius prima; rex autem Philippus Augustus, qui etiam in aliis fontibus legendariis "luscus" nuncupatur sed, ut videtur, falso.

Historia marchionissae Montisferrati in libro manu scripto saec. XV picta (BNF Italien 63 f. 22v)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.