Jump to content

De symmoriis

E Vicipaedia

De symmoriis vel De classibus oratio[1] [2] (Graece Περὶ τῶν Συμμοριῶν) est oratio deliberativa (suasoria) anno 354 a.C.n. a Demosthene oratore Atheniensi coram populo in ecclesia habita. Prima oratio politica servata huius auctoris fuit, cum triginta circiter annos natus esset.

Cum Persarum rex Artaxerxes Ochus multos mercennarios conduceret, nonnulli Athenis timebant ne Graeciam subito invadere vellet atque populo suadebant ut Graecos ad communem bellum vocarent. Demosthenes vero negat regem tale inceptum ausurum aut Graecas civitates odia inter se sempiterna ob incerti periculi suspicionem deposituras. Praeterea priores bellum inferre antequam consilia Artaxerxis noscerentur peccatum esse iudicat. Nihilominus ad quodcumque bellum quam paratissimos esse semper conducit. Quare symmoriarum rationis emendationem proponit (symmoriae erant viginti classes in quas 1200 ditissimi cives dividebantur[3] ad tributa communiter conferenda et triremes instruendas, quae liturgia trierarchia appellabatur). Primum numerum illorum civium ad duo milia augendum esse censebat ut immunitatibus ceterisque defectionibus ita suppleretur. Alias quoque emendationes proferebat per quas multae naves longae, si opus esset, celerius et efficacius ornarentur atque remigibus instruerentur. Ipse Demosthenes in posteriore oratione argumenta in hac oratione explicata memorat[4].

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]