De pace (Isocrates)

E Vicipaedia

De Pace (Graece Περὶ εἰρήνης)[1] est oratio deliberativa (συμβουλευτικόν γένος) anno 356 a.C.n.[2] a rhetore Isocrate scripta, quae consilia politica eius concivibus dabat. Nam plus quam octoginta annos natus in Atheniensium ecclesia se populum adloquentem fingebat.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Bellum inter Athenas et socios (Chios, Coos, Rhodios) tum flagrabat et secunda maritima confoederatio corruebat. Isocrates pacem proponebat quae omnes Graecas civitates sui iuris esse iuberet, sicut pax regis anno 474 a.C.n. pacta olim fuit[3]. Simul suos concives hortabatur ut imperialismo renuntiarent: socios beneficiis sibi quaerant non vi subigantǃ Exemplis praeteritarum rerum tam ab Atheniensibus quam a Lacedaemoniis gestarum demonstrabat imperialismum mores et civitates ita corrumpere ut mox in calamitates ingentes incidant. Sperabat enim ita hegemoniam a ceteris Graecis volentibus Atheniensibus datum iri. Haec fictitia oratio velut libellus contra democratiam Atheniensem legi potest.

Multi manuscripti huius orationis textum tradidere e quibus antiquissimus est Urbinas 111, noni aut decimi saeculi[4]; praeterea magna ex parte etiam in papyris Aegyptiacis servatus est[5]. Quin etiam partem suae orationis ipse Isocrates in oratione de permutatione citavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oratio VIII in corpore Isocratico.
  2. Franciscus Kleine-Piening, Quo tempore Isocratis orationes quae περι εἰρηνης et Ἀρεοπαγιτικος inscribuntur compositae sint. Paderboen, 1930. Recensio critica.
  3. Wesley E. Thompson, "Isocrates on the Peace Treaties", The Classical Quarterly, 1983ː 75-80
  4. Rudolf Bock, De codicis Isocratei urbinatis (Γ) auctoritate, Brunsvigae, 1883
  5. Kenyon, Classical texts from papyri in the British Museum, 1891ː 63-79.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]