Latinitas nondum censa

Dauria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dauria in imperiis Russico et Sinensi in tabula geographica anni 1851

Dauria[1] seu Dahuria[2] vel Davuria[3] (Russice: Даурия, tr. Daurija) est nomen partis Transbaicaliae et (ad saeculum septindecimum) partis occidentalis terrarum prope fluvium Amur. Nomen ipse Dauriae a Russis datum est e gente Daurorum, quae terram illam ad medium saeculi seprindecimi inhabitabat.

Dauria geographice divisa est in partes tres, quae sunt:

  • Dauria Baicalica, partem meridionalem Transbaicaliae ad iugum montium Jablonovyj includens;
  • Dauria Selengensis, terras ad orientem Selengae fluvii includens;
  • Dauria Nertschiensis, terrad ad orientem iugi Jablonovyj includens.

Species nonnullae animalium et plantarum adiectivum 'dauricum' in nomina sua scientifica habent, e.g.:

In Dauria locata sunt Reservatum Dauricum et Iugum Dauricum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 'In Sibiria austro-orientali, Dauria, distr. Ussuriensis parte autro-orientali...'[1]; '...inque planis Dauriae circa Selengam, Ononem et Argunum prostat'[2]
  2. 'In deserto caspico, Altai, Transbaicalia, Mandshuria, Sibiria orientalis, Dahuria '[3]
  3. '... in Sibiria orientali, Transbaicalia, Davuria, Mongolia rossica et chinensi'[4]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Pagina de Dauria Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)