Dan Slușanschi
Dan Slușanschi (12 Septembris 1943 natus et 22 Iulii 2008 mortuus) fuit saeculo XX classicista Dacoromanus, in studio linguarum Indoeuropaearum peritus, qui in investigationes linguae Graecae, Latinae, Mediae Latinae et Persicae contributiones contulerit.[1] Editionibus suis et translationibus operum Demetrii Cantemirii notus est.[2] Inter alia opera et Homeri carmina Dacoromanice interpretatus est.
Legatum
[recensere | fontem recensere]Universitas Luciani Blagae Cibinii scholam linguarum classicarum orientaliumque habet, quae nomen gerit: Schola Dan Slusanschi pro Linguis Classicis et Orientalibus. Linguae principales a schola promotae sunt: Latina, Graeca Antiqua, Coptica Sahidica, Hebraica Biblica et Slavonica Antiqua.[3] Schola a Antoaneta Sabau et Florino Georgio Calian condita est.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Dan Slusanschi – portret de clasicist, curavit Ana-Maria Răducan et Florin George Călian
- Klaus Philippi, "Nicht jeder Spezialist ist auch ein Intellektueller"