Latinitas bona

Demetrius Cantemirius

E Vicipaedia
(Redirectum de Demetrius Cantemir)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Demetrius Cantemirius
Res apud Vicidata repertae:
Demetrius Cantemirius: imago
Nativitas: 26 Octobris 1673; Q1225944
Obitus: 21 Augusti 1723; Charcovia
Patria: Romania

Officium

Munus: Anthropologus, Linguista, Rerum gestarum scriptor, philosophus, compositor, Q1734662, Scriptor, Q901402

Familia

Coniunx: Q432600
Proles: Q3647288, Q2064856, Antiochus Cantemir
Demetrius Cantemirius ad frontispicium editionis Theodiscae Descriptionis Moldaviae anno 1716 pictus

Demetrius Cantemirius[1][2] (Dacoromanice Dimitrie Cantemir; natus 26 Octobris anno 1673 in civitate Silisteni vel Iassii; mortuus anno 1723) fuit princeps Moldaviae ab anno 1710 usque ad annum 1711. Fuit etiam encyclopaedista, compositor, poetaque.

Vita Demetrii Cantemirii[recensere | fontem recensere]

Filius principis Constantini Cantemirii (cuius vitam scripsit), Demetrius Cantemirius Graecis, Latinis Slavicisque linguis ac litteris studuit Iassii in urbe. Ingentis memoriae fuisse dicitur.

Litteris etiam Constantinopoli studuit traditionem attingentibus; ubi viginti annis degebat. Anno 1710 a sultano Ahmedo III princeps Moldaviae nominatus est. Patre praesente, etiam hospodar sive gospodar ('dominus') rite nominatus est. Anno 1710, amicitiam fecit cum Petro Magno imperatore Russico, qui tum bellum cum Turcia gerebat. Cantemirius enim Valachiam Moldaviamque in unam dicionem coniungere desideravit.

Russicus autem exercitus non vicit. Cantemirius in Russiam fugit, titulumque principis Moldaviae renuntiavit. Princeps Imperii Russiae nominatus nonnullas terras in Ucraina sitas obtinuit. Academiam Artiam et Scientiarum Petropolitanam condidit.

Demetrius Cantemirius mortuus est Charcoviae anno 1723. Antiochum Constantinumque filios, Mariam Smaragdamque filias genuit.

Haereditas artistica culturalisque[recensere | fontem recensere]

Notum est Demetrium Cantemirem undecim linguis uti, antiquis hodiernisque. Humanista quoque fuit: mathematicis studuit, architecturam, historiam, theologiam, artem musicae, philosophiam, et litteras cognovit. Linguam Dacoromanicam ad familiam linguarum Romanicarum pertinere in libro suo de historia regionis demonstravit. Notationem musicam invenit, quo circa 350 compositiones scripsit, quarum stylus est Turcicus.

Demetrius Cantemir etiam de historia Turciae Moldaviaeque et de mundo Musulmano scripsit. Socius Academiae Berolinensis anno 1714 nominatus est. Eodem anno Descriptionem Moldaviae, librum suum clarissimum, Latine scripsit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Demetrius Cantemirius. Nota postalica ab Unione Societica promulgata.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Demetrii Cantemirii" (cas. gen.): vide titulum Latinum
  2. "Demetrius Cantemir.": frontispicium Latine scriptum editionis Anglicae historiae aulae Othomanicae anno 1734 divulgatae

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Михаил Григорїу Стурза, ed., Хроникул Романо-Молдо-Влахилор, алкътуит де домнул Молдавїей Димитрїе Кантемнр ла анїй 1710. 2 voll. Iassii: ѧн тѵпографїа Митрополїєй, 1835-1836 (vol. 1 apud Google Books) (vol. 2 apud Google Books)
  • Opere principelui Demetriu Cantemiru. Bucarestae: Typographia Curtii, 1872- vol. 1 vol. 2 vol. 3-4 (?) (vol. 5 apud Google Books) vol. 6 vol. 7