Cytomegalovirus

E Vicipaedia

Ordo : Herpesvirales 
Familia : Herpesviridae 
Subfamilia : Betaherpesvirinae 
Genus : Cytomegalovirus 
   

Cytomegalovirus (imminutione CMV) est genus virale ordinis herpesviralium octo species complectiens, e quibus cytomegalovirus humanum (HCMV, Betaherpesvirus humanum 5, HHV-5) corpus humanum invadere et febrim pneumoniamque efficere potest. Transmissione de matre ad fetum in utero facta damna gravia infantis effici possunt.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen generis cytomegalovirorum de verbis Graecis κὐτος (cellula) et μεγάλη (magna) derivatur. Haec descriptio mutationum cellularum aegrotarum causa applicatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1881 Hugo Ribbert corpuscula inclusionis descripsit[1], post divulgationem aliam[2] protozoa putans, quod cellulis invadentibus nuclei centrales erant. Annis sequentibus haec corpuscula inclusionis in glandulis parotideis infantum mortuorum et aliis glandulis salivariis inventa sunt[3]. Anno 1956 demum cytomegalovirum segregant tres greges scientificorum[4]. Thomas Huckle Weller ipsum virum cytomegalovirum vocavit[5].

Pathologia[recensere | fontem recensere]

Ut viri nomen indicat per cytomegalovirum in cellulis infectione implicatis amplificatio voluminis cellulae observatur. Ac videntur corpuscula inclusionis eosinophilia in conspectu tamquam ululae oculi, quod ad nomen ululae oculi inclusiones[6] sive ululae oculi cellulae duxit.

Taxonomia[recensere | fontem recensere]

In cytomegaloviribus octo species betaherpesviri numerantur, quae sunt:

  • betaherpesvirus aotinum 1,
  • betaherpesvirus cebinum 1,
  • betaherpesvirus cercopithecum 5,
  • betaherpesvirus humanum 5 (HCMV),
  • betaherpesvirus macacinum 3,
  • betaherpesvirus paninum 2,
  • betaherpesvirus papiinum 3,
  • betaherpesvirus saimiriinum 4.

Betaherpesvirus humanum 5[recensere | fontem recensere]

In hominibus infectiones gravidarum per cytomegalovirum humanum (HCMV) effectae magnum momentum habent. Transmissione materno-fetali enim aegroti modo nati in cerebro vasculopathiam lenticulo-striatalem, in cute petechias et icterum atque in sanguine commutationes diversas (hyperbilirubinaemiam, thrombocytopeniam) ostendunt.

Encephalitis[recensere | fontem recensere]

Per cytomegalovirus encephalitis (infectio cerebri) cum numeris CD4+-T cellularum infra 50/µl fieri potest, tum cum pleocytosis (granulocytis causa) et valoribus proteini auctis in liquore cerebrospinali. Exemplum est infectio per VIDH.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. C. J. Andrä (editor): Verhandlungen des Naturhistorischen Vereines der preussischen Rheinlande und Westfalens. vol. XXXVIII. Cohen, Bonnae 1881, pp 161-162.
  2. Jesionek A, Kiolemenoglou B (1904). "Über einen Befund von protozoenartigen Gebilden in den Organen eines hereditar-luetischen Foetus". Münchner Med Wochenschr 51 
  3. Farber S, Wolbach S title=Intranuclear and cytoplasmic inclusions (protozoan-like bodies) in the salivary glands and other organs of children (1932). Am J Pathol 8: 123-35 
  4. Rowe WP, Hartley JW, Waterman S, Turner HC, Huebner RJ (1956). "Cytopathogenic agent resembling human salivary gland virus recovered from tissue cultures of human adenoids". Proc Soc Exp Biol Med 92: 418-24 
  5. Weller TH (1970). "Cytomegalovirus: the diffcult years". J Infect Dis 122: 532-9 
  6. Mattes FM, McLaughlin JE, Emery VC, Clark DA, Griffiths PD (August 2000). "Histopathological detection of owl's eye inclusions is still specific for cytomegalovirus in the era of human herpesviruses 6 and 7". J Clin Pathol 53 (8): 612–4 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!