Cycas bougainvilleana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Classis : Cycadopsida 
Ordo : Cycadales 
Familia : Cycadaceae 
Genus : Cycas 
Species : C. bougainvilleana 
Cycas bougainvilleana 
K.D.Hill  
Conservationis status

Cycas bougainvilleana est species Cycadophytorum generis Cycadis, endemica in insulis ad septentrio-orientalem Papuae Novae Guineae (in Nova Britannia et Archipelago Bismarckiano), et in Insulis Salomonis, ubi in vel prope litus in harena calcarea et in silvis contiguis viget.

Caules sunt erecti, ad 5 metra alti, cum corona multorum foliorum. Folia sunt 2.4–2.7 metra longa, pinnata, foliolis, dense alba ad aurantia, primum tomentosa, tum glabrosa, nitida, alboviridia. Foliola sunt 25–34 centimetra longa et 13–18 millimetra lata, prorsum angulata 60–80 gradibus. Petiola aliquando spinis armatur, spina vel pari foliorum terminata.

Nomen de Bougainville, insula in Archipelago Bismarckiano, deductum est. Planta arte conectitur ad Cycadem seemannii ex Vitiis.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!