Cuthbertus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Cuthbertus

Cuthbertus (natus c. annum 634, mortuus die 20 Martii anno 687) fuit sanctus veteris Ecclesiae Anglicae in traditione Celtica. Fuit monachus anglo-saxonicus, episcopus, eremita, cum monasteriis Melrosensi et Lindisfarnensi in Northumbria coniunctus. Post mortem unus ex sanctis maximae dignitatis in Anglia septentrionali fit, culto circa sepulcrum in ecclesia cathedrali Dunelmensi collocato. Patronus Angliae septentrionalis habetur. Festum suum est dies 20 Martii.

Cuthbertus fuit abbatus monasterii Lindisfarnensis, et postea episcopus huius insulae. Lindisfarnae sepultus est; deinde reliquiae eius Dunelmum translati sunt. Sepultus est cum multis ornamentis, in quo numero fuit Evangelium Cuthberti.