Evangelium Cuthberti
Evangelium Cuthberti sive Saxosylvanum est parvus codex saeculi VII qui Evangelium secundum Ioannem in Latinum conversum continet. Tegumentum scorteum, praeclare decoratum, est prima religatura exstans nota, et nonaginta quattuor folia membranea et tegumentum sunt vetustate sarta tecta. Liber, magnitudine paginarum 138 et 92 mm, est unum ex manuscriptorum minimorum quae exstant ex Anglia antiqua. Ipsum scriptum caret ornatu, et scriptura exemplar simplicitatis elegantis habetur.
Nomen habetur ex Sancto Cuthberto insulae Lindisfarnae monacho, in cuius sepulcro liber positus est, forsitan paucis annis postquam Cuthbertus anno 687 mortuus est. Liber, quamquam diu proprium monachi exemplum habebatur, itaque reliquiae sanctae, hodie creditur paulo post eum mortuum esse scriptus, probabiliter in monasterio Viremuthae et Gyrvi, quod anno 698 ad Lindisfarnam librum donavit, ut cum sancti reliquiis in sepuclrum post altare poneretur. Sepulcrum anno 875 post seriem incursionum Viccingorum longam coepit peregrinationem, quae in ecclesia cathedrale Dunelmense finita est. Liber in sepulcro inventus, anno 1104 sublatus est, cum sepulcrum denuo intra ecclesiam moveretur. Cum aliis reliquiis conservabatur, et hospites praeclari librum in sacco scorteo circa collum gerere poterant. Creditur post monasteriorum dissolutionem in Anglia a Henrico VIII inter annos 1536 et 1541 factam, liber a collectoribus acquisitus est; deinde ad Iesuitarum Collegium Saxosylvanum, Lancastriense comitatu situm, datus est. Bibliotheca Britannica ab ordine Iesuitico anno 1979 evangelium mutuari coepit, et anno 2012 emit; ibi hodie conservatur.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Evangelium Cuthberti spectant (Stonyhurst Gospel, St Cuthbert Gospel (c.698) - BL Add MS 89000). |
- Situs manuscriptorum Bibliothecae Britannicae, cum imaginibus omnium paginarum