Cuniculi Claudii

Coordinata: 41°59′19″N 13°26′00″E / 41.98861°N 13.4333333°E / 41.98861; 13.4333333
E Vicipaedia
Ostia cuniculorum Claudiorum.

Cuniculi Claudii[1] sunt emissarium ad altitudinem Fucini moderandum in costa occidentali lacus huius, iussu Claudii imperatoris perfossum annoque 52 inauguratum. Triginta duo putei recti et sex cuniculi excavati sunt, quorum multae reliquiae permanent. Emissarium 5653 metris longum est, cum sectura inter 5 et 10 m2 casuraque 8.44 m, in Lirim flumen effluens. Usque ad consummationem, anno 1870, cuniculi ferriviarií Fréjus, hi cuniculi Claudii foramen longissimum in mundo manebant.[2]

Inceptum[recensere | fontem recensere]

Caesar emittere Fucinum lacum destinabat, sed mortuus est prius quam hoc opus sumere posset.[3] Marsis precantibus, tamen Augustus tantum munus negavit. Tandem Claudius hoc opus quod eo tempore necessarium fuit perficere destinavit.[4] Narcisso ministro suo, lacum exsiccare mandavit, et inde milia 20 hectariorum ad agriculturam liberare, adque navigabilitatem Liris fluminis per influxionem aquarum pluvialium ex Fucino augere.

Opus[recensere | fontem recensere]

Schema cuniculorum.
[Operae] quae neque concipi animo nisi ab iis, qui videre, neque enarrari humano sermone possunt.

In hoc opere 30 000 servorum undecim annis continue laborantium fere 6 chiliometra per calcarium et strata adluvialia forabant. Opus, quod, dici possit,[2] etiam hodierna technologia perfici difficile fuisset. Cuniculum 2.75 m amplum et 6 m altum esse constitutum fuit. In hoc excavatione specubus inclinatis multis et puteis verticalibus circa 40, aliquibus 120 m altis, utebantur, de quis postea fossura transversa facta est. Lapis scalpro aqua ferventeque[5][2] rumpebatur ut deinceps rudera aenis sursum trochleatim extrahere. Opus erat segmenta multa per terram friabilem fossa ligno fulcire, qua in extremo caemento firmata sunt.

Inaugurationes offensionesque[recensere | fontem recensere]

Ad inaugurationem aestate anni 52 naumachia in lacu parata est, in qua damnati naumachi pugnare negaverunt. Praeterea mox manifesta fuit incuria operis, quod aquae depressae non plus quam 4.5 m sunt. Ergo foramen alterum inferius aperire constitutum est. Inauguratio secunda fuit, ad quam proelium gladiatorium super aquam in ratibus paratum est. Quoque convivium prope ore emissarii paratum est, a quo calamitas evenit, cum ab vorticis impetu orae raptae sunt, quid paene causa Claudii ipsius submersionis fuit. Postea Agrippina Narcissum eventus incusavit ac peculatus per opus accusavit. Neque lacus penitus depressus est, quamquam ab 140 chm2 prioribus in 90 chm2 versus est. Proinde, tametsi non totum, ut constitutum fuerat, aliquid spatii agricolationi liberatum est.[6]

Post Claudium[recensere | fontem recensere]

Annis posterioribus emissarium ob curam malam obstructum factum est et Traianus eum aperire iussit. Posterius Hadrianus iterum Fucinum exsiccare conatus est. Itaque emissarium melius fecit, sed lacum tantum in 57 chm.2 deprimere adeptus est. Emissarium operabatur usque ad saeculum VI, quando ob incuriam denuo obstructum est. Saeculo XIII Fridericus II conatus est emissarium aperire, sed id non pervenit.[7] Tantum anno 1870 omnino novo emissario Fucinus tandem exsiccatus est.

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Cuniculi Claudii": vide p. 42.
  2. 2.0 2.1 2.2 Parry (2005)
  3. Suetonius, Vita Divi Iuli 44.
  4. Suetonius, Vita Divi Claudi. 20
  5. Modus exscindendi lapidum per perfusionem aqua fervente cuneorum ligneorum in fissa defixorum
  6. Arie S. Issar, Neville Brown, edd., Water, Environment and Society in Times of Climatic Change. Kluwer, 1998. ISBN 978-0-7923-5282-2 (Paginae selectae apud Google Books)
  7. Walter Dragoni, "Some considerations on climatic changes, water resources and water need in the Italian region south of the 43N" in Arie S. Issar, Neville Brown, edd., Water, Environment and Society in Times of Climatic Change (Kluwer, 1998. ISBN 978-0-7923-5282-2) pp. 241-271

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Cuniculus maior intus visus
  • Carlo Afan de Rivera, Progetto della restaurazione dello emissario di Claudio e dello scolo del Fucino. Neapoli: Stamperia e cartiera del Fibreno, 1836
  • Ezio Burri, Il parco naturalistico archeologico dei cunicoli di Claudio (Avezzano, Italia centrale). Florentiae: Associazione Nazionale dei Musei Scientifici, 2002
  • Adele Campanelli et al., Il tesoro del lago: l'archeologia del Fucino e la Collezione Torlonia. Piscariae: Carsa Edizioni, 2001
  • V. Castellani, W. Dragoni, "Italian Tunnels in Antiquity" in Tunnels & Tunnelling International vol. 23 no. 3 (1991)
  • Dick Parry, Engineering the Ancient World. Stroud: Sutton, 2005

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad cuniculos Claudios spectant.