Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cultura archaeologica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Exornatum samovar Russicum.

Cultura archaeologica est rediens artefactorum congregatio ex certo tempore et loco, quae constituere possunt reliquias culturae materialis praecipuae societatis humanae praeteritae. Coniunctio horum artefactorum intellegentiam et interpretationem archaeologorum repraesentat, et non semper ad greges hominum praeteritorum pertinet. Notio culturae archaeologicae primas partes in archaeologia culturali et historica agit.

Varii greges culturales res culturae materialis habent quae inter se propter variantes mores culturales et sociales munere et aesthetica differunt. Haec notio latissime observatur. Exempli gratia, instrumenta cum thea concocta consociata magnopere per orbem terrarum variant. (Vide imagines.) Inter mores et alias res sociales qui cum cultura materiali coniunguntur saepe sunt notiones identitatis et status socialis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Childe, V. Gordon. 1929. The Danube in Prehistory. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Eiroa García, Jorge Juan. 2010. Prehistoria del mundo. Barcinonae: Sello Editorial SL. ISBN 9788493738150.
  • Fröhlich, Siegfried, ed. 2000. Kultur: ein Interdisziplinäres Kolloquium zur Begrifflichkeit. Interdisziplinäres Kolloquium zur Begrifflichkeit 1999, Halle, Saale. Halle/Saale: Landesamt für Archäologie.
  • Fullola, Josep Maria, et Jordi Nadal. 2005. Introducción a la prehistoria: La evolución de la cultura humana. Barcinonae: Ed. UOC. ISBN 8497881532.
  • Polomé, Edgar Charles. 1982. Language, Society and Paleoculture. Stanfordiae: Stanford University Press. Google Books.
  • Trigger, Bruce G. 2006. A history of archaeological thought. Ed. 2a. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521600491.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad culturas archaeologicas spectant.