Tubismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Tubismus (conglutinatio verborum: tubus + Cubismus) est pingendi genus Fernandi Léger, artificis Francici, ut a Ludovico Vauxcelles, iudice artis, anno 1911 descriptum est.[1] Hic terminus, quamquam per inrisionem datum, proprium Cubismi modum Légeranum accuratius attingit, in quo artifex formas cylindricales vehementius monstrat. Genus a Léger in tabulis annorum ab 1909 ad 1919 fingebatur, sicut Nudae in Silva (1909–10) et Lusores Cartarum (1917).[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Néret 1993:42.
  2. Buck, Fry, et Kotik 1982:31.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Buck, Robert T., Edward F. Fry, et Charlotta Kotik. 1982. Fernand Léger. Novi Eboraci: Abbeville Press. ISBN 0896592545.
  • Néret, Gilles. 1993. F. Léger. Novi Eboraci: BDD Illustrated Books. ISBN 0792458486.