Sectio Aurea (grex)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fasciculus praecipuus
Exhibitio 1925. Lutetiae: Galerie Vavin-Raspail. Videntur media parte Alberti Gleizes Portrait de l’éditeur Eugène Figuière, La Chasse, et Les Baigneuses. Opera Roberti Delauney et Andreae Lhote laeva et dextra partibus proprie videntur, cum operibus aliorum pictorum.
Theodori Van Doesburg designatio folii murale pro Sectione Aurea, circa 1920. Atramentum in charta, 65 × 62,5 cm. Instituut Collectie Nederland.

Sectio Aurea (Francogallice La Section d'Or), etiam Grex Puteaux (Groupe de Puteaux) appellata, fuit grex pictorum, sculptorum, poetarum, et criticorum qui cubismo et orphismo faverunt. Qui artifices in suburbiis Lutetianis domi fratrum Duchamp Puteaux in vico et in officina Alberti Gleizes Curbaviae assidue conveniebant.[1] Sodales ab 1911 ad 1914 fere exhibitione controversa in Salon des Indépendants vere anni 1911 habita innotuerunt. Haec exhibitio, quae opera Alberti Gleizes, Ioannis Metzinger, Roberti Delaunay, Henrici le Fauconnier, Fernandi Léger, et Mariae Laurencin protulit Gulielmo Apollinaire petente, opprobrio fuit civitati, quo cubismus animos hominum primum ad se convertit.

Sodales notabiles[recensere | fontem recensere]

Collaboratores[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://mediation.centrepompidou.fr/education/ressources/ENS-futurisme2008/ENS-futurisme2008-07-section-or.html "Le Salon de la Section d'Or, Octobre 1912,"] Mediation Centre Pompidou.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Debray, Cécile, et Françoise Lucbert. 2000. La Section d'or, 1912–1920–1925. Catalogus exhibitionis. Musées de Châteauroux, Musée Fabre. Lutetiae: Éditions Cercle d'art.
  • Barr, Alfredus. 1936. Cubism and Abstract Art. Novi Eboraci: Museum of Modern Art.
  • Cauman, John, 2001. Inheriting Cubism: The Impact of Cubism on American Art, 1909–1936. Novi Eboraci: Hollis Taggart Galleries. ISBN 0970572344.
  • Cooper, Douglas. 1970. The Cubist Epoch. Londinii: Phaidon, cum Los Angeles County Museum of Art & Metropolitan Museum of Art. ISBN 0875870414.
  • Golding, John. 1959. Cubism: A History and an Analysis, 1907–1914. Novi Eboraci: Wittenborn.
  • Richardson, John. 1991. A Life Of Picasso, The Cubist Rebel 1907–1916. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf. ISBN 9780307266651.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]