Rosea crux

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rosea crux
Lamina Roseae Crucis a peritis Rosae Rubrae et Aureae Crucis ordinis interioris Ordinis Hermetici Aurorae Aureae gesta.

Rosea Crux est symbolum plerumque Christiano Rosenkreuz, Kabalistae et alchemistae semimythico et Ordinis Rosicrucianae conditori tributum.[1][2] Quae dicitur esse crux, media parte rosa alba posita[3] et doctrinam traditionis intra dogmata Christiana formatam repraesentat:

Quid opinamini, homines amantes, et quomodo affici videmini, quia nunc intellegitis et cognitum habetis, nos agnoscere Christum vere et sincere profiteri, papam damnare, nos ad philosophiam veram addicere, vitam Christianam agere, multosque alios in nostrum fraternitatem quotidie invocare, precari, invitare, quibus eadem lux Dei similiter apparet?[4][5]

Huic notioni apud varios fontes sunt variae significationes. Nonnulli greges, sicut Antiquus Mysticusque Ordo Rosae Crucis, ex conspectu non sectariano vel non religioso, subiciunt crucem roseam antecedere Christianitatem, ubi "crux corpus humanum, et rosa conscientiam hominis quae explicatur repraesentat."[6]

Sodalitas Rosicruciana et coniuncti rosicrucianistarum greges, cosmotheoriam Christianitatis Esotericae promulgantes, habent Fraternitatem Rosicrucianum saeculo quarto decimo ineunte, aut inter saecula tredecimum et quartum decimum condidisse,[7] ut Collegium Invisibile sapientium mysticorum, a quadam entitate evolutissima cui nomen proprium per symbola intellectum erat Christianus Rosenkreuz ut "novum pararet religionis Christianae statum adhiberi per aetatem venturam quae nunc adest, nam ut mundus homoque evolvuntur, tam etiam mutanda est religio."[8]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Theodisce: 'Die Bruderschaft des Ordens der Rosenkreuzer', Fama Fraternitatis (1614 [legebatur autem circa 1610]; 'Bruderschaft Rosenkreuz', Confessio Fraternitatis (1615).
  2. Maximus Heindel, Christian Rosenkreuz and the Order of Rosicrucians (1909) [1908–1919].
  3. Albertus Pike (1872), Morals and Dogma of the Ancient and Accepted Scottish Rite of Freemasonry, XXX: Knight Kadosh. p. 822.
    "Commentaries and studies have been multiplied upon the Divine Comedy, the work of DANTE, and yet no one, so far as we know, has pointed out its especial character. . . . His Hell is but a negative Purgatory. His Heaven is composed of a series of Kabalistic circles, divided by a cross, like the Pantacle of Ezekiel. In the centre of this cross blooms a rose, and we see the symbol of the Adepts of the Rose-Croix for the first time publicly expounded and almost categorically explained." Vide Dantis Alagherii Paradiso, Canto XXXI (circa 1308–1321): "In fashion then as of a snow-white rose / Displayed itself to me the saintly host, / Whom Christ in his own blood had made his bride,"
  4. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  5. Confessio Fraternitatis, secundum Manifestum Rosicrucianum anno 1615 impressum.
  6. Anglice: "the cross represents the human body and the rose represents the individual's unfolding consciousness" (AMORC, Our Traditional and Chronological History.)
  7. Rudolphus Steiner (anthroposophiae conditor), Christian Rosenkreutz—The Mystery, Teaching and Mission of a Master.
  8. Anglice: "prepare a new phase of the Christian religion to be used during the coming age now at hand, for as the world and man evolve so also must religion change" ("The Rosicrucian Interpretation of Christianity," The Rosicrucian Fellowship).