Crikey steveirwini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Classis : Gastropoda 
clade Heterobranchia
clade Euthyneura
clade Panpulmonata
clade Eupulmonata
clade Stylommatophora
informal group Sigmurethra 
Superfamilia : Helicoidea 
Familia : Camaenidae 
Genus : Crikey 
Stanisic, 2009[1]
Species : C. steveirwini 
Crikey steveirwini 
Stanisic, 2009[1]  

Crikey steveirwini est species gastropodorum pulmonatorum, molluscum terrestre aerem spirans familiae Camaenidarum. Crikey steveirwini est sola generis Crikey species.

Nomen specificum, steveirwini, ex Stephano Irwin, viro ferarum perito, appellatur, cui nomen generis dilectissima fuit exclamatio, crikey!Anglicum iusiurandum extenuatum.[2]

Nominatum est hoc gastropodum a Ioanne Stanisic, zoologo apud Museum Terrae Reginae,[2] cui praemia Certified Environmental Practitioner? anni 2010 et Clipeus Musei Terrae Reginae anni 2011 concessa sunt.

Crikey steveirwini in boreo-orientali Terrae Reginae parte habitat, species arborealis in tropicis silvis pluvialibus etiam Wet Tropics appellatis.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]