Cornu Africae

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Cornu (discretiva)

Cornus Afriae status.

Cornu Africae (Aethiopice የአፍሪካ ቀንድ; Somalice Geeska Afrika; Arabice القرن الأفريقي‎; Italice Corno d'Africa), etiam Paeninsula Somaliensis appellatum, est extrema Africae Orientalis pars,[1] quae in civitatibus Aethiopia, Dzibuto, Erythraea, et Somalia consistit. Haec regio est maxime orientalis Africae pars, quae meridianam Maris Rubri partem et Sinum Madocensem ab Arabia separat.

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Cornu Africae est punctum calidum biodiversitatis secundum Conservationem Internationalem et una ex duabus omnino aridis regionibus. Tamen Cornu Africae expilationem pastionibus patitur, quamobrem solum 5 centesimae primorum biotoporum manent. Dumeto xerophilo Dioscoridis aliae graves minae urbanizatio sunt.

Ordo Mundi Naturae Tuendae[2] et Societas Geographica Nationalis duas oecoregiones inter Globales 200 (Anglice Global 200) in Cornu Africae definiverunt, quae Terrae Superiores Aethiopicae et savannae acaciarum Afroceraticae? sunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Robert Stock, Africa South of the Sahara: Second Edition: A Geographical Interpretation (Guilford Press, 2004), 26.
  2. Nuntii Latini YLE.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]