Cornelius de Kittensteyn

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Cornelius de Kittensteyn
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Octobris 1598; Delphi
Obitus: 10 Augusti 1652; Harlemum
Patria: Nederlandia

Officium

Munus: Chalcographus
Convivium (chalcographia e Dirck Hals opere)

Cornelius de Kittensteyn (Nederlandice: Cornelis van Kittensteyn vel Cornelis van Kittensteijn; Delphis die 24 Octobris 1598 natus; Harlemi die 10 Augusti 1652 mortuus) saeculi aurei chalcographus delineationum artifexque Nederlandicus fuit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Ioannis van de Veldii discipulus, Harlemi laboravit de 1623 usque ad 1652[1]. Lysbeth van Roestraten, P.Gz. van Roestraten filiae, de baptismate pater et tabernae De Basterdpijp dominus in Smedestraat Harlemi fuit[1]. Cum Lysbeth Outges anno 1624 nuptias iniit quinqueque filios genuit: Janneke (1632 , Outgaert (1638), Hendrick (1639), Jacobus (1641) et Anna (1642)[2]. Anno 1631 Harlemi Sancti Lucae Societatis decanus[3] annoque 1635 Sanctae Barbarae valetudinarium hospitii rector fuit[2].

Cornelius de Kittensteyn ex aliorum artificum operibus, ut Dirck Hals, Petrus Jansz Saenredam (Harlemi obsidio), Hadrianus van de Venne, chalcographias fecit[2]. Cum aliis scalptoribus, ut Theodoro et Hadriano Matham cumque poeta Samuele Ampzing, qui chalcographias explicandi versus scribebat, quoque, laboravit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]