Jump to content

Ioannes van de Veldius

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes van de Veldius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1593; Roterodamum
Obitus: 1 Novembris 1641; Enkhuizen
Patria: Regnum Nederlandense

Familia

Genitores: Ioannes van de Velde senior;
Proles: Jan Jansz van de Velde
Homines laberunt super gelido flumine (1616)

Ioannes van de Veldius (Nederlandice: Jan van de Velde; Delphis aut Roterodami anno 1593 natus; Enkhuizen mortuus die 24 Octobris anno 1641) saeculi aurei chalcographus pictorque Nederlandicus fuit.

Limes prope ecclesiam (1620 circa)

Ioannis van de Velde senis filius, Ioannis van de Velde iunioris pater[1] atque Isaiae van de Velde nepos, primo in Roterodamo vixit[2] atque Jacobi Matham discipulus fuit Harlemi[1][2][3]. In hac urbe laborare incepit atque Sancti Lucae Societatis comes fuit anno 1614[1][2][3]. In Enkhuizen laboravit anno 1618[1]. Anno 1626, Harlemi Calvini Ecclesiae socius factus fuit[1]. In Enkhuizen trasmigravit anno 1636 et in hac urbe incoluit usque ad annum 1641[1].

Maxime ruris urbisque facies, praecipue hiemalis, religiosa et generis argumenta, aedificia atque monumenta pinxit, et effigies creavit[1]. Chalcographus clarus fuit, sed etiam pictor[1]. Artificis picturae difficiles tributu sunt: unam facies hiemalis, IVV signata, tributa ei fuit[1]. Imagines sculptae produxit multae, typographi eius signaculum creans[2]. Chalcographus fecundissimus fuit in Harlemo: ultra centum facies creavit ante 1617[2]. Ultra quinquaginta effigies, generis argumenta et librorum imagines produxit[2]. Chalcographias creavit etiam ex alii artificum operibus, inter quae consobrini Isaiae van de Velde iunioris[2]. Cum aliis artificibus laborantibus Harlemi, saeculi XVII nederlandicam faciem symbolicam contulit creando, notacula eius prima ignorata monstrans[3][4].

Guilhelmus Akersloot, Cornelius Goutsbloem, Cornelius de Kittensteyn et Ioannes van de Velde iunior discipuli eius fuerunt[1]. Opera eius Isaiam van de Velde[1] Rembrandumque adduxerunt[2].

Johannis Acronii effigies ex Francisci Hals pictura (1627)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Johannem van de Veldium spectant.