Hadrianus Matham

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Hadrianus Matham
Res apud Vicidata repertae:
Hadrianus Matham: imago
Nativitas: 1590; Harlemum
Obitus: 23 Novembris 1660; Haga
Patria: Nederlandia

Officium

Munus: Chalcographus, pictor, delineator, mercator

Familia

Genitores: Jacobus Matham;

Hadrianus Matham (vulgo: Adriaen Matham; Harlemi anno 1599 fere natus; Hagae 23 Novembris anno 1660 mortuus) saeculi aurei chalcographus, pictor, delineationis peritus artifex et artis operum mercator Nederlandicus fuit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Isaaci Massa effigies a Francisci Hals pictura

Religionis catholicae huius artificis nativitatis dies pro certo non scitur, huius ecclesiae acta carentia[1].

Iacobi Matham filius scalptorumque Ioannis et Theodori frater[2], patris discipilus fuit[2]. Cursum daedalum in Harlemo anno 1620 incepit[2]. In Lutetia anno 1622 laboravit[2]. In Harlemum reditum, de 1624 usque ad 1627 excubiarium signifer fuit, 6 Novembris anno 1632 Corneliam Claes van Duijvenhoven in matrimonium duxit et 31 Octobris anno 1638 cum Anna Pieters nuptias secundas iniit[1]. 1 Novembris[1] anno 1640, cum legato Antonio de Liederkerck, in Marocum iit[2], nuntii apud Maroci regem relationem scripsit et, a delineatione eius, chalcographiam, convivium magnum ad Nederlandicam legationem effigiantem, creavit[1]. Iterum in Harlemo anno 1641 et Annae Pieters viduus, 15 Novembris anno 1642 in Amstelodamo Leentie Tiel in matrimonium duxit[2]. Cum Harlemi re publica artis operum mercator commercium habuit: enim rarorum librorum et chronicarum emptioni mercedes exsistunt[1]. Anno 1644 in Hagam iit, ubi de 1648 usque ad 1655 Sancti Lucae Societatis comes fuit ut artis operum mercator[2]. In hac urbe obiit anno 1660[2].

Maxime effigies, religiosa et generis argumenta, ruris facies creavit[2]. Pietatis tabulas tulit[2] et imagines libris adiunxit, ut Aegidii Quintijn De Hollandsche-Lijs met de Brabandsche Belij (1629)[3].

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hadrianum Matham spectant.