Contus

Contus (Graece Κοντος) est hasta longissima (inter 3 et 7 metra) longa, a militibus lata. Ortus est ex hastis quibus milites contra equites utebantur.
Aevo antiquo
[recensere | fontem recensere]Copiae Macedonicae Philippi II et Alexandri a saeculo quarto a.C.n. contis usae sunt, qui Graece sarissae appellantur. Exercitus vel phalanx Macedonica permultas sarissas ferebant.
Persae equites contis usi sunt, qui permultas cataphractas ferebant; ergo hae copiae cataphracti appellantur. Romani Byzantinique a saeculo quarto cataphractos contatos in exercitum induxerunt, equites Germanos pugnandi causa.
Aevum medium et postea
[recensere | fontem recensere]
Cum migrationibus Germanicis, equites et non pedites bella pugnabant, ita ad saeculum quintum decimum conti non adhibiti sunt. Milites Helvetici primo exercitum contariorum creaverunt, Burgundiae ducatum pugnandi causa. Tunc hoc stratagemma ab aliis nationibus simulantur. Saeculo sexto decimo, Hispani tertios contariorum cum scopletariis creaverunt.
A saeculo septimo decimo, conti a scopletis paulatim suffecti sunt. Anno 1690, sica scopletorum (vulgo: bayonette) inventa est, et conti denique totaliter evanuerunt.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "On the push of pike" apud Art Military