Latinitas nondum censa

Constantinus Batjuškov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Constantinus Batjuškov
Res apud Vicidata repertae:
Constantinus Batjuškov: imago
Nativitas: 18 Maii 1787; Vologda
Obitus: 7 Iulii 1855; Vologda
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: Poëta, Scriptor

Familia

Genitores: Q27055345;

Memoria

Sepultura: Spaso-Prilutsky Monastery

Constantinus Nicolai filius Batjuškov (Russice Константин Николаевич Батюшков, tr. Konstantin Nikolaevič Batjuškov; Vologdae natus 29 Maii 1787, ibidem mortuus 19 Iunii 1855) erat poeta Russicus.

Origine nobili, in catoecia Danilovskoje gubernii Vologdensi, ubi familiae eius villa erat, primo educabatur, postea Petropoli studebat. Michael Nicetae filio Muravjёv monente et consulente Latinitatem edidicerat atque antiquitatum classicarum semper fautor erat. Annis bellorum Napoleonicorum (1807–1810) militiam facere temptabat, sed morbis impediebatur. Circulo poetarum Arsamassium socius fuit. Anno 1818 Italiam visitavit, anno 1821 Germaniam. Anno 1822 morbo mentis affectus est et nunquam post remediatus ad poesim revertit.

Elegiis suis et carminibus anthologicis maximae laudabatur, e.g. Tassus moriens (Умирающий Тасс), Recordationes (Воспоминания), Rheni transitus (Переход через Рейн) aliisque. De carminibus eius Alexander Puškin scripsit, ut alacritate quadam iuventutis et voluptatis abundanter spirarent; phrasis eorum vivida velut coruscat et profluit concinnitate amoena. Idem poesim Batjuškovii ludit, quod commixtionem habet claram morum veterum mythologicorum cum moribus catoeciae quadam sub Mosqua. Sed iterum: soni eius velut Italiani; estne mirabiliarius ille Batjuškov?[1]

Exemplum[recensere | fontem recensere]


Ты пробуждаешься, о Байя, из гробницы..., versio Latina[2]·

      Caecus, o Baiae, cito vos reliquit
      somnus abscedens oriente luce;
      non Eos vobis referet beatam
            frigida vitam.
      Templa vix reddet miserans opaca,
      quae frequentabat Charitum chorea,
      et freto tollet tacito sacella
            condita numquam.

Versio Latina alia[3]:

      Baiae, vos revocat Lucifer a gravi
      torpore et tenebris tristibus at novus
      Eous minime praeteritum semel
         splendorem rubor adhibet.
      Antrorum cupidis frigus amabile
      ludendi abierat cum Charitum choris.
      Unda ex caerulea est iam redituraque
         numquam porticus aurea.


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marginalia Puškinii ad Опыты в стихах и в прозе Batjuškovii.
  2. A Catharina Ševtsova redditum, videas: V. Zelčenko, Certamen Borovskianum, in: Philologia classica, 8 (2011). P. 137.
  3. Ab Alexandra Grigorjeva facta (ibidem, p. 138).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Constantinum Batjuškov spectant.