Conferentia
Conferentia[1][2][3] (a conferendo) est conventus duorum vel plurium peritorum ad novas percontationes vel opiniones de quodam argumento disceptandas. Conferentiae etiam adhiberi possunt coetūs deliberantes, etsi raro decisiones, sed disceptatio est conferentiarum principale propositum.
Conferentiae varias formas, argumenta, et animos vel fines habent. Decennio 197 ineunte, conferentiae factae sunt lucrosa pars industriae periegesis, et usque ad mercatum mundialem centum miliardorum librarum sterlingicarum quotannis creverunt.[4] Incrementum mundiale, Magna Britannia, Germania, Philippinis, Australia et Civitatibus Foederatis Americae inclusis, adduxit conferentias fieri industriam, cum emptoribus, praebitoribus, praeconiis, marcis(en) atque suis aulis dicatis.[4]
Conferentiae hodiernae ad varia argumenta disceptanda (e.g. politica, scientifica, athletica, etc.), saepe cum reditu periodico instituuntur (e.g. semel vel bis in anno, in omni altero anno, etc.), atque per interrete quoque (sine concursu participium in eundem locum convenientium) fieri solent.[5]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. “conferentia” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette.
- ↑ Cfr. “.mtg meeting, conference, session” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 376 [PDF].
- ↑ Cfr. Sanctae Sedis "Conferentia Episcopalis Pacifici".
- 1 2 Rogers, Antonius (). Conferences and conventions: a global industry. Oxoniae: Butterworth-Heinemann. ISBN 1-4175-0740-3.
- ↑ Confer webinar, Anglicum verbum amalgamatum.