Condratius Ryleev

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Condratius Ryleev
Res apud Vicidata repertae:
Condratius Ryleev: imago
Condratius Ryleev: imago
Nativitas: 18 Septembris 1795, 18 Septembris 1795; Batovo
Obitus: 13 Iulii 1826, 13 Iulii 1826; Arx Petri et Pauli
Patria: Imperium Russicum

Familia

Familia: Q4401935

Condratius Theodori filius Ryleev (Russice Кондратий Фёдорович Рылеев, tr. Kondratij Fëdorovič Ryleev; 29 Septembris 179525 Iulii 1826) fuit poeta Russicus, unus e ducibus rebellionis improsperae contra gubernationem Imperii Russici ad libertatem et rem publicam postulandam, quae Petropoli die 26 Decembris 1825 accidit, et cuius participantes propterea 'Decembristae' (Russice декабристы, tr. dekabristy) vocantur. Fuit unus e quinque ducum rebellionis illius supplicium sumptis.

Vita[recensere | fontem recensere]

In Cohorte tironum nobilium prima(ru)[1] educatus est, quam anno 1814 finivit. In bello Napoleonico ut tiro participavit. Anno 1818 militiam reliquit. Colloquii verbo Russico faventium(ru) socius fuit. Cum Alexandro Bestużev Stellam polarem periodicum edebat. Anno 1823 in Societatem septentrionalem Decembristarum inivit et praeses (unus trium) eius factus est. 10 Septempbris anno 1825 in certamine singulari Constantini Černov et Vladimiri Novosil'tscev (post quod ambo perierunt) adiutans fuit. Rebellionem strenue parabat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Libros duos edidit, Meditationum epicolyricorum collectionem (Russice Dumae, ut carmina epica Cosacica) et Vojnarovskij poema romanticum (ambos anno 1825).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. Кадетский корпус.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Condratium Ryleev spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie
  • Meditationes, ediio prima (Russice)
  • Vojnarovskij in Vicifonte Russico

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!