Condopoga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Condopoga
Res apud Vicidata repertae:
Condopoga: insigne
Civitas: Russia
Locus: 62°12′0″N 34°16′0″E
Numerus incolarum: 30 299
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 11 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Trakai
Christus et seraphim et angeli in tecto Ecclesiae Dormitionis Condopogensi

Condopoga[1] (Russice Кондопога, Carelice Kondupohju, Finnice Kontupohja, Vepsice Kondopog) urbs est Careliae. In ripa Onegae lacus sita est. Ab anno 1495 nota est. Fine saeculi XVIII crescebat, cum marmor prope Condopogam inventum esset, quod incolae in Petropolim navibus vexissent. Anno 1938 in numerum urbium inclusa est. Anno 2017 incolas 30 299 habet, quorum 90 centesimae Russi sunt, reliqui Careli et Finni sunt.

Memoratu digna[recensere | fontem recensere]

In insigni urbis ecclesia Dormitionis lignea in Condopoga picta est, quae anno 1770 aedificata erat, sed die 10 Augusti anni 2018 incensa est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 62°12′0″N 34°16′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия