Concilium poeticum Gottingense

E Vicipaedia
Sodalitii cantores Bürger, fratres de Stolberg, Hölty, Voß.

Concilium poeticum Gottingense (Theodisce Göttinger Dichterbund sive Hainbund) fuit circulus neotericorum poetarum in Germania saeculo duodevicensimo factus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Henricus Christianus Boie Gottingae studiosus consilium ceperat, ut cum Friderico Gulielmo Gotter periodicum "Musenalmanach" (1770) ederet. Quibus se aggregaverunt Ioannes Henricus Voß, qui postea Ernestinam Boie sponsavit[1] et Ioannes Fredericus Hahn Rhenanensis, viri valde diversi et fanatici. Fridericus Amadeus Klopstock eis amorem religionis, virtutum, patriae tradiderat. Inde a mense Septembri 1772 (praesentibus dominis Voß, Miller, Hahn, Hölty, Wehrs) res omnes ratione certiore factae sunt. Singulis hebdomadis coitum est amicis laudandis (Klopstock), inimicis deridendis (Wieland, Voltarius), libertati in carminibus celebrandae. Neque generalis tyrannidos contemptio impedivit, ne versificatores patricii Christianus et Fredericus Leopoldus de Stolberg invitarentur. Godefridus Augustus Bürger quoque inceptis annuit.

Die 2 Iulii 1773, cum Klopstock diem natalem XLIX haberet et libationibus ornaret, convivae galeati pocula in salutem Arminii et Lutheri propinaverunt. Quo die compotatores effigiem Christophori Martini Wieland evertebant et eius opusculum Idris und Zenide flammis voracibus mandabant.

Studia Graeca autem Voß ante omnes colebat, cum Hölty et Miller carmina popularia pangerent. Iam anno 1773 amicis nonnullis Gottinga urbs deserenda fuit (e.g. fratribus Stolberg). Mense Iulio 1774 Ioannes Antonius Leisewitz in unionem socius cooptatus est, auctor operis Julius von Tarent. Mense Septembri 1774 Klopstock gregem pusillum visebat. Tunc permultis abitum est inter quos ipse Voß, spiritus rector. Qui anno 1775 moderator factus est periodici "Musenalmanach" et commercium epistulare cum multis habuit. Quae omnia anno 1778 derupta sunt; etiam consuetudines inter Voß et fratres Stolberg habitae interierunt. Editio foliorum "Musenalmanach" usque annum 1798 continuata est, liber foederalis Bundesbuch nusquam in lucem est prolatus.

De eis rebus disci potest ex epistulis Ioannis Henrici Voß. Nomen Theodiscum Hainbund (foedus luci) explicetur titulo odae cuiusdam Der Hügel und der Hain: fratres in luco coniuncti sunto bardi vere Germanici, minime autem aemulatores Graecorum Romanorumve.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad concilium poeticum Gottingense spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. cf. Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch. Hannoverae 1918, (tomus 2, col. 2775)