Colias eurytheme

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Colias eurytheme
Exemplar lateris superioris speciminis conlecti
Conservationis status
Non Censata (IUCN 3.1)
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Pieridae
Subfamilia: Coliadinae
Genus: Colias
Species: Colias eurytheme
Binomen
Colias eurytheme
Boisduval, 1852

Colias eurytheme (Anglice orange sulphur, alfalfa butterfly) est papilio subfamiliae Coliadinarum familiae Pieridarum, in America Septentrionali endemicus, a Canada meridiana ad Mexicum inventus, sed a Civitatibus Foederatis mediis et meridio-orientalibus abest.

Haec species ad Coliades (Anglice clouded yellows, sulphurs) terrarum humilium pertinent. Aliae huius stirpis species sunt Colias philodice, Colias eriphyle, et Colias vitabunda, qui omnes inter Coliades philodice ut subspecies saepe digeruntur. Hybridizatio inter has species est frequens. Ergo parvum de suis coniunctionibus phylogeneticis dici potest, praeter quod ea fortasse ad Coliadem (philodice) eriphyle artius coniungitur quam taxinomistae saepe adsumunt.[1]

Larvae variis speciebus plantarum familiae Fabacearum, praecipue Medicaginis sativae, Meliloti albae, et Trifolii repentis, usitate nocte, vescuntur. Colias eurytheme aliquando fit frequentissima, cum gravis pestis frugum Medicaginis sativae sit.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Wheat & Watt (2008)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wheat, Christopher W. ,et Ward B. Watt. 2008. A mitochondrial-DNA-based phylogeny for some evolutionary-genetic model species of Colias butterflies (Lepidoptera, Pieridae). Molecular Phylogenetics and Evolution 47(3): 893–902. DOI 10.1016/j.ympev.2008.03.013 (abstractum HTML).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Coliadem eurytheme spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Coliadem eurytheme apud Vicispecies.
  • De specie apud situm butterfliesandmoths.org
  • De specie apud situm cbif.gc.ca (Lepidoptera Canadae)
  • De specie apud situm dallasbutterflies.com ("The Dallas County Lepidopterists' Society")


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!