Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Codex Morsianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula litterarum et numerorum codicis Morsiani.[1]

Codex Morsianus[2] est ratio informationis scriptae transmittendae per seriem binorum tonorum, luminum, vel crepituum qui ab auditore vel spectatore perito sine apparatu praecipuo recte intellegi possunt. Codex Morsianus Internationalis[1] abecedarium Latinum fundamentale ISO, nonnullas litteras additas, numeros Arabicos, et parvam signorum punctuationis rationisque (prosignorum) copiam scribitur series solitas signorum brevium et productorum, puncta et lineae appellata[1] (vulgo in usu radiophonico privato dit et dah). Quia multae linguae naturales praeter Anglicam plus quam viginti sex litteris Romanis utuntur, sunt amplificationes abecedarii Morsiani in illis linguis.

SOS, solitum signum angustiarum, est prosignum codice Morsiano scriptum.
Solitum clave rectum. Ingentes numeri huius exemplaris Americani, J-38 appellati, per Bellum Orbis Terrarum II fiebantur, et exemplar iam in usu manet.

Quodque codicis Morsiani signum repraesentat aut unitatem textualem (litteram aut numerum) aut prosignum et per unicum punctorum aut linearum ordinem repraesentatur. Diurnitas lineae est triplus diurnitas puncti. Silentium breve quodque punctum aut linea sequitur, par spatii puncti. Litterae verbi spatio trium punctorum pari (una linea), et verba spatio septem punctorum pari separantur. Spatium puncti est prima unitas temporis.[1] Ad celeritatem communicationis augendam, spatium cuiusque litterae propemodum inverso ordine frequentiae in lingua Anglica variat. Ergo littera E, frequentissima littera Anglica, signum brevissimum habet, unum punctum.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 "International Morse code Recommendation ITU-R M.1677-1". itu.int. International Telecommunication Union. October 2009 .
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Burns, R. W. 2004. Communications: an international history of the formative years. Institution of Electrical Engineers. ISBN 0863413277.
  • Grötsch, Rudolf. 1964. Richtig morsen: Ein Leitfaden für den Morseunterricht. Ed. 11a. Berolini-Tempelhof: Jakob Schneider Verlag.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Codicem Morsianum spectant.