Clyde Tombaugh

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Clyde Tombaugh
Res apud Vicidata repertae:
Clyde Tombaugh: imago
Nativitas: 4 Februarii 1906; Streator
Obitus: 17 Ianuarii 1997; Cruces
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: Astronomus, professor
Patronus: New Mexico State University

Memoria

Laurae: Jackson-Gwilt Medal
Clyde Tombaugh anno 1928 cum telescopio a se constructo pictus

Clyde Tombaugh, vulgo plene Clyde William Tombaugh (in oppido Streator Illinoesiae die 4 Februarii 1906 natus; mortuus die 17 Ianuarii 1997) fuit astronomus. Ille anno 1930 planetam Plutonem planetulam primus repperit.

E familia agricolarum ortus est. Propter messium inopiam universitatem frequentare renuntiavit studiaque astronomica ope telescopii a se facti domi persecutus est, sed ad observatorium Lowell Flagstaff in urbe anno 1929 convocatus ibi operam dedit usque in 1945. Computationibus Percivalli Lowell directus, planetam nonum usque eo incognitum quaerebat dieque 18 Februarii 1930 Plutonem (planetulam hodie nominatum) primus repperit. Insuper duos cometes plurimosque asteroides invenit, quorum primus 2839 Annette nomine filiae suae appellavit. Apud universitatem Kansiensem his annis studuit.

Ab anno fere 1945 apud campum missilium exercitandorum Arenae Candidae[en] operam dedit. Tardius in collegio normali Arizonensi iuxta Flagstaff docuit, deinde ab anno 1955 usque in 1973 in collegio urbis Cruciensis agronomico, quod anno 1960 universitas civica Novi Mexici facta est. In eadem urbe annum agens primum et nonagesimum mortuus est.

Asteroides 1604 Tombaugh, anno 1931, ad repertum Plutonis celebrandum nuncupatus est. Tombaugh regio, prima omnium rerum topographicarum planetulae Plutonis quibus nomina ab astronomis attributa sint, ad eius honorem appellata est.

Scripta[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • David H. Levy, Clyde Tombaugh - discoverer of planet Pluto. Cantabrigiae: Sky Publ.Corp., 2006. ISBN 1-931559-33-3

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Clyde Tombaugh spectant.