Coordinata: 32°19′11″N 106°45′55″W / 32.31972°N 106.76528°W / 32.31972; -106.76528

Cruces (Novum Mexicum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Cruces (Novum Mexicum)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 32°19′11″N 106°45′55″W
Numerus incolarum: 97 618
Zona horaria: UTC-7, UTC-7
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 199.521237 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Nienburg/Weser, Civitas Iuarezensis

Tabula aut despectus

Cruces (Novum Mexicum): situs

Cruces[1] seu vulgo Las Cruces[2] est urbs Novi Mexici in Civitatibus Foederatis, incolis 97 618 anno 2010, et caput comitatus Doña Ana. Ab urbe Elpasensi Texiae 77, ab Albuquerque Novi Mexici 362 chiliometris distat.

Urbs Cruciensis sub montibus Organ patens

Media valle Mesilla ad ripas Fluminis magni Septentrionis patet. In qua regione olim a populis Manso et Mescalero culta, saeculis XVII et XVIII in provincia Nova Hispania comprehensa, deinde ab imperio Mexicano breviusque a re publica Texana revendicata, bello Mexicano anno 1848 peracto, exercitus Civitatum Foederatarum limites oppidi novi insequenti anno designavit. Ratio nominis Hispanici Las Cruces incerta manet.

Tramina viatoria societatis Atchison, Topeka & Sante Fe ab anno fere 1881 usque in 1968 ab Albuquerque per Cruces ad El Paso interibant. Collegium agriculturae artiumque mechanicarum Novi Mexici, hoc loco anno 1888 conditum, anno 1960 universitas civica Novi Mexici facta est. Oppidum nihilominus haud rapide crescens non ante annum 1907 incorporatum est. Hodie praecipue ab operariis universitatis scholarumque et officinarum militarium colitur. Haud longe enim distant campus missilium exercitandorum Arenae Candidae[en], anno 1944 saeviente secundo bello mundano conditus, et portus spatialis Americanus[en] ab anno 2006 elaboratus. Aeroportus internationalis Cruciensis ab anno 1948 usque in 2005 aeroplana viatoria recepit. Via inter civitates 10 ab El Paso occidenti versus ad Tucson tendit per urbem Cruciensem. Ubi oriuntur via inter civitates 25 in septentrionem versus ad Albuquerque, via US 70 in orientem versus ad Alamogordo et Clovis tendentes.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Cruciensis", cf. "Dioecesis Cruciensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Unde vb. adiect. "Lascrucensis", cf. nomen palaeontologicum Navahoceros lascrucensis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Curia comitatus Doña Ana in urbe Cruciensi anno 1904 lucis ope picta
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad urbem Cruciensem spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 32°19′11″N 106°45′55″W • GeoNames • Facebook Places • "899715" apud USGS  • Encyclopædia Britannica