Novi Horizontes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Novi Horizontes" (New Horizons)
Imago Plutonis a Novis Horizontibus die 13 Iulii 2015 facta

Novi Horizontes[1] (Anglice New Horizons, quod nomen Latinitate classica "novi finientes" sonat) est speculatrum spatiale gravitationale, die 19 Ianuarii 2005 abiectum; auxilio fruitum est Iovem pridie Kalendas Martias anni 2007 supervolans ut necessariam velocitatem ad remotissimum Plutonem die 14 mense Iulio 2015 attingendum obtineretur. Novi Horizontes navicularum post Ulixem prima versus Iovem directe eiecta est.

Speculatoria instrumenta imagines capere et Ioviana systematis data colligere pridie nonas Septembres coeperunt.

Telluri mirabiles Ioviani systematis, praecipue satellitum Galilaeanorum, imagines transmisit, data quae cum maiore subtilitate orbitalia aliquorum satellitum parametra obtinere permiserunt remittens.

Speculatrum astronomi Clyde Tombaugh, qui Plutonem anno 1930 invenit, unciam cinerum continet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lydia Ariminensis, "Amplexus Sideralis," Ephemeris, 16 Iulii 2015.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Novos Horizontes spectant.